|
1. De eo quod in Deuteronomio scriptum est: Si aure audieris vocem
Domini Dei tui, benedictus es in agro tuo, benedictus es in prato
tuo, benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, et
generationes jumentorum tuorum, et armentum boum tuorum, et grex ovium
tuarum; benedictus es in introitu tuo et egressu (Deut.
XXVIII, 1-6). Huic capitulo illud dicunt in Evangelio esse
contrarium: Si quis vult me sequi, abneget semetipsum sibi, et
tollat crucem suam, et sequatur me. Quid enim prodest homini, si
totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut
quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 24 et
26)? Sed ex illa regula ostenditur non esse contrarium, qua notum
esse jam debet, carnali adhuc populo congruenter carnalia et temporalia
praemia fuisse promissa, sed tamen ab uno Deo, cujus est creatura
omnis et superior et inferior. Certe enim ipse Adimantus posuit
testimonium de Evangelio, ubi Dominus ait: Nolite jurare, neque
per coelum, quia thronus ejus est; neque per terram, quia scabellum
est pedum ejus (Id. V, 35). Quod quidem et in veteribus
Libris scriptum est: Coelum mihi thronus est, terra scabellum pedum
meorum (Isai. LXVI, 1). Quid ergo mirum si bona throni sui
dat spiritualiter sibi servientibus, et bona scabelli pedum suorum dat
carnaliter sibi servientibus; cum spiritus superior sit, et caro
inferior, sicut superiora sunt coelestia, et inferiora terrestria?
Quanquam illa omnia, id est, ager, et pratum, et fructus ventris,
et fructus terrae, et jumentorum, et armentum boum, et grex ovium
possint etiam spiritualiter intelligi. Sed nunc ad rem non pertinet
ista tractatio. Si autem in ipso Novo Testamento, cujus praemium et
haereditas ad novum hominem pertinet, tamen et Dominus iisdem ipsis
quos vult esse rerum temporalium contemptores, ut in Evangelio sibi
serviant, promittit multiplicationem earumdem rerum in hoc saeculo,
dicens quod accipient in hoc saeculo centies tantum, in saeculo autem
venturo vitam aeternam (Matth. XIX, 29): sicut etiam in
veteri Scriptura dicitur, Fideli homini totus mundus divitiarum est
(Prov. XVII, sec. LXX). Unde exsultat Apostolus dicens,
Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI,
10): si ergo in Novo Testamento praeter aeternam possessionem quae
promittitur sanctis, hujus quoque possessionis quae transitura est,
multiplicatio non subtrahitur, et tanto fit uberior, quanto
contemptius possidetur; quanto magis in Veteri Testamento carnalis
populi praemia talia esse debuerunt, ipso tamen uno et vero Deo
gubernatore omnium temporum omnia pro tempore moderante et
administrante.
2. Sed ne in solis Novi Testamenti libris isti arbitrentur haec
esse contempta, audiant prophetam abjicientem talem felicitatem, et ad
unum Dominum Deum confugiendum esse cantantem. Ita enim dicit: De
gladio maligno erue me, et exime me de manu filiorum alienorum, quorum
os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae in juventute sua.
Filiae eorum compositae et ornatae velut similitudo templi. Cellaria
eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae,
multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae. Non est ruina
sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt
populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ipsius
(Psal. CXLIII, 11-15). Attendant ergo quomodo
irrideatur ista felicitas in hominibus impiis, et tota beatitudo in
Deo solo inconcussa figatur. Illi enim dicunt beatum populum cui haec
sunt; sed beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. Quod autem
etiam illud contrarium esse putaverunt huic loco Veteris Testamenti,
quod Dominus ait, Omnis qui confusus fuerit me aut verba mea in gente
ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur illum, cum
venerit in gloria Patris sui et laude sanctorum (Marc. VIII,
38); quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video.
Quod si propterea pertinet, ne aliquis territus de talium rerum
damnis, Christum confiteri aut erubescat, aut timeat, quid habent
quod dicant? Dicimus ita esse ista munera Dei, ut tamen sint
infima, et in comparatione salutaris confessionis, non solum
amittenda, sed ultro etiam projicienda: carnalibus tamen haec
amantibus, et nondum capientibus promissa coelestia, ne ab idolis et
daemonibus ista peterent, utiliter a Domino Deo esse pollicita.
|
|