|
De eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram;
usque ad id quod scriptum est, Et factum est vespere, et factum est
mane dies unus (Gen. I, 1-5). Hoc capitulum Legis adversum
esse Evangelio stultissimi Manichaei arbitrantur, dicentes in Genesi
scriptum esse quod Deus per se ipsum fecerit coelum et terram et
lucem; in Evangelio autem scriptum esse per Dominum nostrum Jesum
Christum fabricatum esse mundum, ubi dictum est, Et mundus per ipsum
factus est, et mundus illum non cognovit (Joan. I, 10).
Tribus enim modis refelluntur. Primo, quia cum dicitur, In
principio fecit Deus coelum et terram; Trinitatem ipsam christianus
accipit, ubi non solum Pater, sed et Filius et Spiritus sanctus
intelligitur. Non enim tres deos, sed unum Deum credimus, Patrem
et Filium et Spiritum sanctum: quamvis Pater Pater, et Filius
Filius sit, et Spiritus sanctus Spiritus sanctus. De qua unitate
Trinitatis hoc loco longum est disputare. Deinde, quia ubi dicitur,
Dixit Deus, Fiat, et factum est; ibi necesse est intelligatur per
Verbum eum fecisse quod fecit. Verbum autem Patris est Filius.
Non ergo repugnat hoc capitulum Geneseos, ubi scriptum est, Et
Dixit Deus, Fiat, et factum est; illi loco Evangelii ubi
dicitur, Et mundus per eum factus est, id est, per Dominum
nostrum; quia ipse est Verbum Patris per quod facta sunt omnia.
Postremo, si propterea in Genesi non intelligitur Filius, quia non
est dictum quod per Filium Deus fecerit; nec in Evangelio per
Filium Deus et aves pascit, et lilia vestit (Matth. VI, 26
30), et caetera innumerabilia quae ipse Dominus dicit Deum facere
Patrem: quamvis non dicat quod ea per Filium faciat. Quod autem
etiam testimonium Apostoli adjungunt, quod ait de Domino nostro Jesu
Christo, Ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per ipsum
facta sunt in coelo et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss.
I, 15-16); et hoc capitulum adversum esse dicunt Genesi, ubi
Deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter Filius ibi non sit
nominatus: vehementer errant; et non vident, si ita est, ipsum
Apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco unum dicit, ex quo
omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36); et
Filium non nominat. Quomodo autem hic Filius nominatus non est,
intelligitur tamen; ita et in Genesi: et quomodo sibi haec duo
capitula Pauli non adversantur; ita nec Genesis Evangelio.
|
|