|
1. De eo quod scriptum est in Lege: Ego sum qui divitias do amicis
meis, et paupertatem inimicis meis. Huic sententiae illud opponunt
quod Dominus dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est
regnum coelorum (Matth. V, 3): et, Vae vobis divitibus, quia
percepistis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Sed cur
nolunt et alia in Evangelio contueri? Ubi enim scriptum est, Beati
pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; ibi sequitur,
Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Ecce
habent amicos Dei haereditate terrae divites fieri. Cum autem ad
tantam egestatem dives ille redigitur, ut ab eo paupere quem
neglexerat, digito brevi in aqua tincto arenti linguae suae humorem
stillari deprecetur (Luc. XVI, 24), intelligant quomodo fiant
pauperes inimici Dei, et id esse cognoscant quod in Lege scriptum
est: Ego sum qui divitias do amicis meis, et paupertatem inimicis
meis.
2. Nam istas divitias temporales et in veteri Scriptura esse
contemptas et superius docui, et innumerabilibus locis qui legere
voluerit, inveniet. Unde est etiam illud: Melius est modicum
justo, super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI, 16).
Et illud: Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti
(Psal. CXVIII, 72). Et illud: Judicia Dei vera
justificata in idipsum , desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum
multum (Psal. XVIII, 10). Et illud: Beatus vir qui
invenit sapientiam, et immortalis qui videt prudentiam. Melius est
enim illam mercari, quam auri et argenti thesauros. Pretiosior est
autem lapidibus optimis, non resistit illi ullum malum; bene nota est
omnibus appropinquantibus ei, et eis qui considerant eam diligenter.
Omne autem pretiosum non est illi dignum (Prov. III,
13-15). Et illud: Propter hoc optavi, et datus est mihi
sensus, et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Et
praeposui illam regnis et sedibus, et honestatem nihil esse duxi ad
comparationem ipsius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam
omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum
aestimabitur argentum ad illam (Sap. VII, 7-9). Haec isti
si aut legerent aut non impie legerent, viderent omnia in utriusque
Testamenti scripturis, et ad expetendum et ad fugiendum, et ad
sumendum et ad rejiciendum sibi concordantia et suis gradibus ordinata.
|
|