|
1. De eo quod scriptum est in Lege: Si ambulaveritis in lege, et
praecepta mea custodieritis; dabo pluvias tempore suo, et producet
terra fructus suos, et arbores poma, et vindemiae tuae messibus
succedent, et satio vindemiis: et saturabimini, et sedebitis in pace
in terra vestra, et dormietis, et non erit qui vos terreat: et perdam
omnem belluam ex terra vestra; et persequemini inimicos vestros, et
cadent ante vos in gladio: et insequentur quinque ex vobis centum, et
centum ex vobis persequentur decem millia, et concident inimici vestri
ante vos in gladio: et veniam, et benedicam vos, et multiplicabo
vos, et disponam vos. Manducabitis vetus quod inveteravit, et
projicietis vetus ante novum (Levit. XXVI, 3-10). Jam
neminem oportet postulare a nobis, ut haec ostendamus quam congruenter
illi populo Deus promiserit. Multa enim de hac re diximus, et cui
parva sunt, nimis tardus est. Sed tamen quod etiam huic loco de Novo
Testamento dicunt esse contrarium: illud videlicet quod Dominus ait,
Nolite portare aurum, neque argentum, neque nummos in zonis vestris;
non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque
virgam; dignus est enim operarius mercede sua (Matth. X, 9 et
10): quid mirum si haec Evangelistis donaverit? Numquid in hoc
ministerium populus Judaicus vocabatur? Quae tamen omnia
spiritualiter perscrutanda sunt, ne ipse Dominus hominibus impiis
contra sua praecepta fecisse videatur, qui etiam loculos habebat,
quibus ad necessarium victum pecunia portabatur (Joan. XII,
6). Nisi forte dicturi sunt in zonis habere pecuniam, peccatum
esse; in loculis autem, non esse peccatum. Non autem ista jussa,
sed permissa esse Apostolis, ex hoc intelligitur, quod apostolus
Paulus manibus suis operatus victum quaerebat, non abusus ea
potestate, sicut ipse loquitur, quam Dominus Evangelistis dedit
(Act. XVIII, 3; I Cor. IV, 12; I Thess. II,
9, et II Thess. I, 8 et 9). Quod enim permittitur a
Domino, etiam non facere licet: quod autem jubetur, nisi fiat
peccatum est.
2. Addunt etiam de illo divite, cui Deus dixerat, Stulte, hac
nocte a te animam tuam expetam; quae autem praeparasti, cujus erunt
(Luc. XII, 20)? et dicunt non minus huic capitulo Legis esse
contrarium: cum in isto inanitas irrisa sit vanae laetitiae, qui
incerta illa pro certis habuit; populo autem Israel certam faciebat
illam pollicitationem omnipotentia pollicentis. Unde apostolus Paulus
scribens ad Timotheum, de divitibus saeculi hujus, quos noverat in
Ecclesiae membris habere suum locum, ita loquitur: Divitibus hujus
saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto
divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad
fruendum: benefaciant, divites sint in operibus bonis, facile
tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in
futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19).
Quis hic non intelligat non esse culpabile habere ista, sed amare et
spem in eis ponere, et ea praeferre aut etiam conferre veritati,
justitiae, sapientiae, fidei, bonae conscientiae, charitati Dei et
proximi, quibus omnibus anima pia dives est in secretis suis coram
oculis Dei? Sed ut diligatur Deus, qui diligentibus se ista cuncta
et invisibilia et aeterna largitur, id est, se ipsum his omnibus
plenum donat dilectoribus suis: ut ergo ipse diligatur, illo etiam
tempore quo carnalis anima, carnis videlicet affectibus implicata,
nisi temporalia desiderare non novit, persuadendum illi est, quod
etiam ista Deus dat homini; quia et verum est, et utilissime
creditur. Hoc populo Israel factum est per illas pollicitationes,
quas imperitissime miseri derident, ut etiam in ipsis infimis rebus,
quomodo possent, Deum diligere assuescerent, quamvis plus ibi
operetur timor. Quae tamen omnia dona temporalia figurae sunt donorum
aeternorum, et illa de inimicis victoria praesignat victoriam de
diabolo et angelis ejus.
3. Et quod isti adjecerunt quasi contrarium Veteri Testamento,
quod Apostolus loquitur, Deum non pugna et dissensione, sed pace
delectari (I Cor. XIV, 33): sciant talem Deum praedicari in
Scripturis illis, cui pacem suam nemo possit auferre; non qualem ipsi
praedicant, qui timens ne irrueret bellum regionibus suis, membra sua
longe misit, ut peregrina bella tolerarent, et postea liberari atque
purgari victa et inquinata non possent. In natura vero humana, quae
peccato in inferiora defluxit, ita Deus pace delectatur, ut non
relinquat libramenta justitiae, nec pacem quam diligit velit calcari a
peccantibus, sed amari a certantibus, apprehendi a victoribus, et ea
carnalibus figurata promittere, spiritualibus aperta monstrare.
|
|