|
De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Maledictus omnis qui in
ligno pependerit (Deut. XXI, 23). Licet saepe a Manichaeis
ista quaestio ventilata sit, non video tamen quid habeat huic
sententiae contrarium quod ex Evangelio Adimantus opponendum putavit,
ubi Dominus ait. Si vis perfectus esse, vende omnia quaecumque
possides, et divide pauperibus, et tolle crucem tuam, et sequere me
(Matth. XIX, 21, et XVI, 24). Hic praeterquam quod
crucem nominat, nihil attendit esse contrarium ei quod dictum est,
Maledictus omnis qui in ligno pependerit: quasi vero talem crucem
possit quisque tollere et sequi Dominum. Sed illa tollitur, cum
sequimur Dominum, de qua dicit Apostolus: Qui autem Jesu Christi
sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis
(Galat. V, 24). Tali enim cruce vetus homo, id est, vetus
vita perimitur, quam de Adam traximus, ut quod in illo fuit
voluntarium, in nobis fieret naturale. Quod ostendit Apostolus
dicens: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri
(Ephes. II, 3). Si ergo vetus vita de Adam, unde et nomine
veteris hominis vetus vita significatur; quid absurdum habet, quod in
veterem hominem maledictum prolatum est, quem Dominus suspendit in
ligno? Quia ex ipsa successione mortalitatem gestavit, de virgine
Maria mortaliter natus, habens carnem non peccatricem, sed tamen
similitudinem gerentem peccati (Rom. VIII, 3); quia mori
poterat, et mors de peccato est. Unde etiam est illud: Scientes
quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, ut evacuetur
corpus peccati (Id. VI, 6). Non ergo Dominus per linguam
Moysi famuli Dei, sed mors ipsa meruit maledictum, quam Dominus
noster suscipiendo evacuavit. Mors itaque illa pependit in ligno,
quae per mulierem ad hominem serpentina persuasione pervenit. Unde
etiam serpentem, ad significationem ipsius mortis, Moyses in eremo
exaltavit in ligno. Et quoniam a mortiferis cupiditatibus per fidem
sanamur crucis Domini, qua cruce mors ligno suspensa est; propterea
qui serpentum morsibus venenabantur, conspecto serpente qui fixus erat
atque exaltatus in ligno, continuo sanabantur (Num. XXI, 9).
Huic sacramento ipse Dominus attestatus est dicens: Sicut enim
Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium
hominis (Joan. III, 14). Suscipiendo autem ignominiosissimum
apud homines mortis genus Dominus noster, Jesus Christus, hoc est,
mortem crucis, commendavit nobis dilectionem suam, ut merito
Apostolus diceret, accendens nos in ejus charitatem: Christus nos
redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Scriptum
est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III,
13). Ut non solum nullam mortem, sed etiam nullum mortis genus
Christiana libertas, sicut Judaica servitus, formidaret.
|
|