|
De homine quem lapidari Deus jussit, qui sabbato inventus est ligna
colligere (Num. XV, 35). Dominus in Evangelio ubi hominis
manum aridam sanavit die sabbati (Matth. XII, 10-13),
divinum opus fecit, non humanum; nec ab otio recessit qui jussit et
factum est. Et ideo non est simile hoc factum ligna colligenti, quod
facere cum inventus esset homo die sabbati, jussu Dei lapidatus est.
De servili autem observatione sabbati, et de vindicta temporalis
mortis, jam multa dicta sunt. Sicut enim tempore charitatis bonitas,
sic tempore timoris severitas Dei maxime commendatur. Et cum adhuc
non oporteret ante adventum Domini nudare populo legitimarum sacramenta
figurarum, non invitabantur significata intelligere, sed jussa
cogebantur implere: nondum enim Deo inhaerebant per spiritum, sed per
carnem legi serviebant. Miror autem quod isti plangunt lapidatum
hominem Dei praecepto, quia contra jussum Legis ligna collegit, et
non plangunt arborem arefactam verbo Christi (Id. XXI, 19),
quae contra nullum praeceptum fecerat; cum talem animam arboris esse
credant, qualem hominis.
|
|