|
De eo quod scriptum est: Mulier tua sicut vinea frondescens, et
filii tui ut novellae olivarum in circuitu mensae tuae, et videbis
filios filiorum tuorum; et scies quia hoc modo benedicitur homo qui
timet Dominum (Psal. CXXVII, 2-4). Hoc per prophetam
figurate dictum, et ad significationem Ecclesiae pertinere Manichaei
non intelligunt, et putant contrarium esse quod in Evangelio Dominus
de spadonibus ait, qui se ipsos castrant propter regnum coelorum
(Matth. XIX, 12). Sed nos jam et de viro, et de uxore, et
de spadonibus, quantum satis fuit, in tertio capitulo disseruimus.
|
|