|
De eo quod scriptum est apud Salomonem: Imitare formicam, et
intuere diligentiam ejus, quia ab aestatis tempore usque ad hiemem
colligit sibi alimonias (Prov. VI, 6, 8). Neque hoc
intelligunt Manichaei spiritualiter esse accipiendum, et putant
praeceptum esse ut thesaurizemus in terra, aut etiam curemus haec
horrea, quae sine ullo praecepto multum homines implere festinant. Et
ideo illud Adimantus ex Evangelio dicit adversum esse huic
sententiae, ubi Dominus ait: Nolite cogitare de crastino (Matth.
VI, 34). Sed neque hoc intelligunt ad id pertinere, ut
temporalia non amemus, neque timeamus ne nobis desint necessaria, et
propter ipsa conquirenda vel Deo vel hominibus serviamus. Nam si hoc
ideo dictum est, ut non servetur panis in crastinum, magis hoc implent
vagi Romanorum, quos Passivos appellant, qui annona quotidiana
satiato ventre, aut donant statim quod restat, aut projiciunt, quam
vel Domini discipuli, qui etiam cum ipso Domino coeli et terrae in
terra ambulantes loculos habebant; vel Paulus apostolus, qui omnium
terrenorum contemptor, sic tamen gubernavit ea quae praesenti vitae
erant necessaria, ut etiam de viduis praeceperit dicens, Si quis
fidelis habet viduas, sufficienter tribuat illis, ut non gravetur
Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit (I Tim. V, 16).
Sed tamen illud de formica ita positum est, ut quemadmodum illa
aestate colligit unde in hieme pascatur, sic unusquisque Christianus
in rerum tranquillitate, quam significat aestas, colligat verbum
Dei, ut in adversitate et tribulationibus, quae hiemis nomine
significantur, habeat unde spiritualiter vivat. Non enim in pane solo
vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII, 3, et
Matth. IV, 4). Si autem hoc eos movet, quod in terra condit
formica quod colligit; irascantur etiam illi thesauro quem Dominus in
agro dicit inventum (Matth. XIII, 44).
|
|