|
De eo quod scriptum est in Osee: Da illis ventrem vacuum et ubera
arida: mortifica semen ventris ipsorum, ne pariant (Osee IX,
14). Et haec prophetica locutio est utique figurata. Nam et
ventrem non carneum intelligunt in Evangelio, cum legunt: Flumina
aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 38). Et ubera
quaedam habebat Apostolus, cum diceret, Lac vobis potum dedi, non
escam (I Cor. III, 2): et iterum, Factus sum parvulus in
medio vestrum, tanquam si nutrix fovens filios suos (I Thess.
II, 7). Et Galatas ad carnalia declinantes iterum parturit,
donec Christus in eis formetur (Galat. IV, 19). Et ideo huic
propheticae sententiae non repugnat quod Adimantus posuit ex
Evangelio, quod in resurrectione a mortuis, neque nubent, neque
uxores ducent, neque morientur, sed sunt ut Angeli Dei (Matth.
XXII, 30). Nam hoc est utique quod accipiunt etiam spadones,
de quibus Isaias loquitur: Locum nominatum multo meliorem filiorum et
filiarum, nomen aeternum dabo eis, inquit (Isai. LVI, 5).
Non ergo isti arbitrentur in solo Evangelio tale praemium promitti
sanctis: ventremque vacuum et ubera arida et mortificatum semen, ne
pariant, intelligant de his esse dictum de quibus dicit Apostolus,
Sicut enim Iamnes et Iambres restiterunt Moysi, sic et isti
resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed
ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus,
sicut et illorum fuit (II Tim. III, 8 et 9). Cum ergo
ultra non proficient, tunc habebunt ventrem vacuum, et ubera arida,
et mortificatum semen. In qua sententia se isti tanquam in speculo
dignentur inspicere.
|
|