|
De eo quod scriptum est in Amos propheta: Si fieri potest ut
ambulantes duo in via minime se agnoscant, et leo sine praeda ad
catulum suum revertatur; si decidet avis sine aucupe in terram, si
tendunt muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit sonum tuba
in civitate, ut plebs non terreatur: ita etiam malum aliquod in
civitate non perpetratur, quod Dominus non faciet (Amos III,
3-6). Malum hoc loco non peccatum, sed poena intelligenda est.
Dupliciter enim appellatur malum; unum quod homo facit, alterum quod
patitur: quod facit, peccatum est; quod patitur, poena. De poenis
ergo loquebatur Propheta, cum hoc diceret. Divina enim providentia
cuncta moderante et gubernante, ita homo male facit quod vult, ut male
patiatur quod non vult. Sic autem isti accusant Prophetam ista
dicentem, quasi in Evangelio non legerint: Nonne duo passeres asse
veneunt, et unus ex his non cadit in terram sine Patris vestri
voluntate (Matth. X, 29)? Ita ergo Deus malum facit, quod
non ipsi Deo malum est, sed eis in quos vindicat. Itaque ipse,
quantum ad se pertinet, bonum facit; quia omne justum bonum est, et
justa est illa vindicta. Et ideo non est contrarium, quod Adimantus
objicit dixisse Dominum: Arbor bona fructus bonos facit; mala autem
arbor malos fructus facit (Id. VII, 17). Quamvis enim malum
sit gehenna damnato; justitia tamen Dei bona est, et ipse fructus est
ex arbore bona. Ille autem malis peccatorum suorum thesaurizat sibi
iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet
unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). Quanquam istae
duae arbores manifestissime in similitudine duorum hominum positae
sint, id est, justi et injusti: quia nisi quisque voluntatem
mutaverit, bonum operari non potest. Quod in nostra potestate esse
positum, alio loco docet, ubi ait: Aut facite arborem bonam, et
fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum .
Illis enim hoc dicit, qui putabant se bona loqui posse, cum essent
mali, hoc est, bonos fructus facere, cum essent arbores malae. Sic
enim et subjungit: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum mali
sitis (Matth. XII, 33, 34)? Mala ergo arbor fructus bonos
facere non potest: sed ex mala fieri bona potest, ut bonos fructus
ferat. Fuistis enim aliquando tenebrae, inquit Apostolus; nunc
autem lux in Domino. Tanquam si diceret, Fuistis aliquando arbores
malae, et ideo non poteratis tunc nisi malos fructus facere: nunc
autem lux in Domino, id est, et jam facti arbores bonae, date
fructus bonos; quod sequitur dicens, Sicut filii lucis ambulate:
fructus enim luminis est in omni justitia et veritate; probantes quid
sit beneplacitum Domino (Ephes. V, 8-10). Nam et in ipso
Evangelii capitulo, si non studio malevolentiae fugeret Adimantus,
posset advertere quomodo dicatur Deus malum facere. Ibi enim ait
Dominus, quod etiam iste commemoravit: Omnis arbor quae non facit
fructus bonos, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. VII,
19). Haec sunt mala quae Deus facit, id est, peccatoribus
poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in malitia perseverantes
fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis arboribus malum sit. Deus
autem, ut saepe dixi, non dat fructus malos, quia justitiae fructus
est vindicta peccati.
|
|