|
De eo quod in Isaia propheta scriptum est: Ego sum Deus qui facio
pacem, et constituo mala (Isai. XLV, 7). Etiam hoc eadem
regula solvitur. Non enim reprehendit Adimantus quod dixit Deus,
facio pacem; sed quod dixit, constituo mala. Cum Paulus apostolus
haec duo similiter uno in loco etiam latius tractaverit dicens, Vides
ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt,
severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate:
alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in
incredulitate, inserentur. Potens est enim Deus iterum inserere
illos (Rom. XI, 22 et 23). In hoc sermone apostolico satis
apparet bonitas Dei, secundum quam dixit Isaias, Ego sum Deus qui
facio pacem; et severitas, secundum quam dixit, constituo mala.
Simul etiam ostendit in nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate
ipsius, vel excidi severitate mereamur . Non ergo est Isaiae
contrarium Evangelium, sicut putat, vel potius putari cupit
Adimantus, ubi Dominus ait: Beati pacifici, quia filii Dei
vocabuntur (Matth. V, 9). Vel ex ipsa enim parte debuit
agnoscere, etiam Isaiam scire filios Dei esse pacificos, quia per
eum dixit Deus, Ego sum qui facio pacem. Sed cum in alia parte ad
male intelligendum oculum fixit, in altera se ipse excaecavit. Quod
si vellet alius similiter caecus dicere bonum esse Vetus Testamentum,
ubi dicit Deus, Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatur et
vivat (Ezech. XXXIII, 11); malum autem esse Novum
Testamentum, ubi dicit Christus, Ite in ignem aeternum, qui
praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41):
nonne in foveam cadens omnes qui se sequerentur, indoctos et
Scripturarum ignaros in imperitiae caecitatem germinante malitia secum
pariter praecipitaret? Qui autem oculo pio legit, et in Novo
Testamento invenit quod isti accusant in Vetere, et in Vetere quod
laudant in Novo.
|
|