|
1. De eo quod scriptum est in Isaia: Et factum est eo anno quo
mortuus est Ozias rex, vidi Dominum sedentem in sede altissima; et
plena erat domus gloriae ipsius, et in circumitu Seraphim stabant,
senas alas habentes, et binis quidem operiebant faciem ipsius, binis
vero pedes (Isai. VI, 1 et 2). Huic loco illud opponit
Adimantus, quod ait Apostolus: Regi autem saeculorum invisibili
honor et laus in saecula (I Tim. I, 17). In qua quaestione
quaerendum est, quid ei visum fuerit; vel in illa visione Isaiae
binas alas praetermittere, quibus volabant Seraphim, dicentes.
Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth: vel in Apostoli
verbis non totum dicere. Nam ita dicit Apostolus: Regi autem
saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in
saecula saeculorum. An forte timuit ne Trinitatis commemoratio
commendaret Prophetam lectori, et aliquid magnum ibi latere
suspicaretur? Ter enim dicitur, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus
Deus sabaoth. In Apostolo autem forte vidit, quod si dixisset,
incorruptibili Deo; responderetur illi quod nunc istis dicimus: Quid
ergo incorruptibili Deo factura erat gens tenebrarum, si cum ea
pugnare noluisset? Aut si forte mendosos codices legerat, aut iste
mendosus est ubi nos ipsum Adimantum legimus, non est diutius de re
dubia disserendum: sed jam quaerendum est quomodo et Propheta dixerit
vidisse se Deum in sede altissima, et apostolus Paulus verum
dixerit, invisibilem Deum. Interrogo itaque istos utrum invisibilia
possint conspici. Si dicunt posse; quid ergo calumniantur, si Deum
invisibilem Propheta conspexit? Si autem dicunt non posse; ipsi
Apostolo potius calumnientur, si audent, qui ait: Invisibilia enim
Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur (Rom. I, 20). Ipse enim dixit esse invisibilia;
et ipse rursus dicit, conspiciuntur. Nonne hic coguntur fateri oculis
corporeis esse invisibilia, menti vero esse visibilia? Sic igitur et
Propheta Deum, qui corporaliter invisibilis est, non corporaliter,
sed spiritualiter vidit.
2. Nam multa genera visionis in Scripturis sanctis inveniuntur.
Unum, secundum oculos corporis; sicut vidit Abraham tres viros sub
ilice Mambre (Genes. XVIII, 1), et Moyses ignem in rubo
(Exod. III, 2), et discipuli transfiguratum Dominum in monte
inter Moysen et Eliam (Matth. XVII, 2, 3): et caetera
hujusmodi. Alterum, secundum quod imaginamur ea quae per corpus
sentimus: nam et pars ipsa nostra cum divinitus assumitur, multa
revelantur, non per oculos corporis, aut aures, aliumve sensum
carnalem; sed tamen his similia, sicut vidit Petrus discum illum
submitti e coelo cum variis animalibus (Act. XI, 5, 6). Ex
hoc genere est etiam istud Isaiae, quod imperitissime impii
reprehendunt. Non enim Deum forma corporea circumterminat: sed
quemadmodum figurate, non proprie, multa dicuntur; ita etiam figurate
multa monstrantur. Tertium autem genus visionis est secundum mentis
intuitum, quo intellecta conspiciuntur veritas atque sapientia: sine
quo genere illa duo quae prius posui, vel infructuosa sunt, vel etiam
in errorem mittunt. Cum enim ea, quae sive corporeis sensibus, sive
illi parti animae quae corporalium rerum imagines capit, divinitus
demonstrantur, non solum sentiuntur his modis, sed etiam mente
intelliguntur, tunc est perfecta revelatio. Ex hoc tertio genere est
visio illa quam commemoravi, dicente Apostolo, Invisibilia enim
Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur. Hac visione videtur Deus, cum per pietatem fidei et
per agnitionem Dei morum optimorum corda mundantur. Quid enim profuit
Balthasari regi, quod manum scribentem ante oculos suos in pariete
conspexit? Cui visioni quia non potuit adjungere mentis aspectum,
quaerebat adhuc videre quod viderat. Tali autem acie luminis, qua
ista intelliguntur, Daniel praeditus, mente vidit, quod ille viderat
corpore (Dan. V). Rursus illa parte animi, quae imagines
corporum capit, vidit somnium Nabuchodonosor rex: et quoniam non
habebat idoneum oculum mentis ad melius videndum quod viderat, id est,
ad intelligendum quod viderat, ideo ad interpretandum visum suum,
aspectum quaesivit alienum, ejusdem scilicet Danielis: cui tamen
aperienti ut certam accommodaret fidem, etiam ipsum somnium ut sibi
diceretur exegit. Daniel autem revelante sancto Dei Spiritu, et
quid ille vidisset in somnis ea parte vidit qua corporum capiuntur
imagines, et quid significaret mente conspexit (Id. II). Non
est autem propheta veri Dei et summi, qui oblata divinitus visa, vel
solo corpore, vel etiam illa parte spiritus videt qua corporum
capiuntur imagines, et mente non videt. Sed plerumque in Scripturis
sic posita inveniuntur, quemadmodum visa sunt, non etiam quemadmodum
intellecta sunt; ut mentis visio, in qua totus fructus est,
exercendis lectoribus servaretur. Sed ex multis quae aperte sunt
scripta, manifestatur nobis quomodo illa intellexerint, quae sic in
libris posuerunt, quomodo figurate illis demonstrata sunt. Ad duo
enim genera illa visionis pertinent figuratae demonstrationes: ad
mentis autem, id est, ad intelligentiae visionem simplex et propria
pertinet revelatio rerum intellectarum atque certarum. Omnia tamen
haec genera mirificis et ineffabilibus distributionibus exhibet atque
moderatur Spiritus sanctus summae incommutabilisque sapientiae. Sed
isti miseri sunt qui calumniantur Prophetae dicenti quod Deum
viderit, objicientes apostolicam sententiam, ubi invisibilem dixit.
Si enim alter objiciat huic apostolico verbo evangelicum verbum, quo
Dominus ait, Beati mundi cordes, quoniam ipsi Deum videbunt
(Matth. V, 8); quomodo respondebunt posse invisibilem videri?
Verbo enim premunt imperitos, et quatenus invisibilis Deus dictus
sit, etsi cognoscunt, cognosci timent. Tanta est pernicies
animorum, qui cum vincere hominem volunt, ab errore vincuntur.
|
|