|
1. De eo quod scriptum est: Et consummavit Deus die sexto omnia
opera sua quae fecit, et in septimo requievit ab eisdem omnibus
operibus quae fecerat (Gen. II, 2). Huic etiam loco Manichaei
calumniam movent, et dicunt Novo Testamento adversari quod in Genesi
scriptum est, Deum septimo die requievisse ab omnibus operibus suis
quae fecit: quoniam Dominus in Evangelio dicit, Pater meus usque
nunc operatur (Joan. V, 17). Quod nullo modo contrarium est.
Dominus enim Judaeorum refellit errorem, qui putabant Deum sic
requievisse die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur.
Requievit autem ab omnibus operibus suis quae fecit, ut jam ultra non
faceret mundum cum omnibus quae in eo sunt: non tamen ut etiam a mundi
administratione requiesceret. Non enim scriptum est: Requievit Deus
ab omnibus operibus suis, ut deinceps non operaretur. Sed scriptum
est, Requievit Deus ab omnibus operibus suis quae fecit: ut deinde
non in faciendo mundo, a quo opere post perfectionem cessaverat; sed
in administrando operaretur, in quo opere eum esse Dominus intimavit.
Nec illa requies, quasi post laborem Deum pausam quaesisse, sed ab
instituendis rerum naturis post earum rerum perfectionem cessasse
significat, quamvis usque adhuc in administrandis operetur.
2. Sabbati autem observationes non intelligebant Judaei, qui
putabant ab iis etiam operibus quae ad salutem hominum valent, oportere
cessari. Unde illos Dominus etiam aliis locis, de bove qui in puteum
cecidit, et jumento quod solvendum est ut ad aquam ducatur, mirifica
comparatione redarguit (Luc. XIV, 5, et XIII, 15).
Sabbatum autem, non repudiatum, sed intellectum a Christianis
destitit quidem carnaliter observari, sed spiritualiter retinetur a
sanctis, qui intelligunt vocem Domini vocantis ad requiem, et
dicentis: Venite ad me, qui laboratis, et ego vos reficiam.
Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et
humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim
meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI,
28-30). Hoc sabbatum, id est, hanc requiem Scriptura illa
significat, quam Judaei non intelligebant, et pro temporum
dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cujus umbrae quasi
corpus, id est, veritas nobis danda erat. Sed quemadmodum illa
requies Dei post fabricatum mundum insinuatur; sic requiem, quae
nobis promittitur, post opera quae in hoc mundo habemus, si justa
fuerint, consequemur, septima scilicet eademque ultima parte saeculi,
de qua longum est disputare. Non ergo Dominus rescindit scripturam
Veteris Testamenti, sed cogit intelligi: nec sabbatum solvit ut
pereat quod figurabatur, sed aperit potius ut appareat quod tegebatur.
|
|