|
1. De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Deus, Non est
bonum solum hominem esse; faciamus ei adjutorium. Et immisit Deus
Adae somnum, et obdormivit; et sumpsit unam de costis ejus, ex qua
formavit Evam, quam adduxit ad Adam; et ait, Ideo relinquet homo
patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (Gen. II,
18-24). Huic rursus loco Manichaei calumniantur, dicentes
contra Novum Testamentum esse istam sententiam, qua Deus scribitur
et formasse mulierem, et viro conjunxisse: propterea, quia in
Evangelio dicit Dominus, Omnis qui reliquerit domum, aut uxorem,
aut parentes, aut fratres, aut filios propter regnum coelorum,
centies tantum accipiet in hoc tempore, et in futuro saeculo possidebit
vitam aeternam (Matth. XIX, 29; Marc. X, 29-30, et
Luc. XVIII, 29-30). In qua calumnia miror eos sic esse
caecatos, vel potius non miror: Excaecavit enim illos, sicut
scriptum est, malitia eorum (Sap. II, 21). Sed tamen quis
non videt tanta in Novo Testamento praecepta de uxore diligenda? Cur
enim potius Vetus Testamentum dicunt adversari huic sententiae
Domini, qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum coelorum,
et non ipsum Novum sibi adversari? Quod nefas est dicere.
Intelligenda enim sunt, non temere accusanda, quae imperitis videntur
esse contraria.
2. Nam et Dominus interrogatus a Judaeis, utrum ei placeret dato
libello repudii dimittere uxorem, respondit eis dicens: Non legistis
quoniam qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit,
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori
suae, et erunt duo in carne una? Itaque jam non sunt duo, sed una
caro. Quod ergo Deus conjunxit in unum , homo non separet. Dicunt
illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et
dimittere? Dicit illis Jesus: Quia ad duritiam cordis vestri
permisit vobis Moyses dimittere uxores vestras; ab initio autem non
fuit sic. Dico autem vobis, quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob
causam fornicationis, facit eam moechari: et ipse si alteram duxerit,
adulterium committit (Matth. XIX, 3-9). Ecce habent
confirmatam sententiam Veteris Testamenti ab ipso Domino adversus
imperitiam Judaeorum. Simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod
propter duritiam cordis eorum repudium dari permisit. Numquid etiam
Evangelium Evangelio dicunt esse contrarium? Quod si dicunt hoc
capitulum falsum esse, et a corruptoribus Scripturarum esse additum
(nam hoc solent, quando non inveniunt quid respondeant, dicere);
quid, si alius dicat illud esse immissum et falsum, quod ipsi
proferunt dicente Domino, Omnis qui reliquerit domum aut uxorem aut
parentes aut filios propter regnum coelorum, etc.? Non intelligunt
miseri quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur
evertere. Fides autem vera et Ecclesiae catholicae disciplina
utrumque verum et a Domino dictum esse confirmat, et nullo modo esse
contrarium: quia et conjunctio mariti et uxoris a Domino est, et
relictio uxoris propter regnum coelorum a Domino est. Non enim quia
suscitavit Jesus Christus mortuos, et dedit eis vitam, propterea
ipsa vita non est relinquenda propter regnum coelorum. Sic ergo
quamvis Dominus dederit uxorem viro, relinquenda est tamen, si opus
est, propter regnum coelorum. Non enim hoc semper necesse est, sicut
Apostolus dicit: Si quis fidelis habet uxorem infidelem, et haec
consentit habitare cum illo, non dimittat eam (I Cor. VII,
12). Significat utique quod si non consentit habitare cum illo, id
est, si exsecratur in illo fidem Christi, et non eum patitur, quod
christianus est, relinquenda est propter regnum coelorum: sicut idem
apostolus in sequentibus dicit, Quod si infidelis discedit,
discedat; non est enim subjectus servituti frater aut soror in
hujusmodi. Si quis ergo relinquit regnum coelorum, dum non vult
relinquere uxorem non ferentem christianum virum, improbatur a
Domino: et item si quis vir relinquit uxorem dato libello repudii,
cum causa non existit aut fornicationis, aut obtinendi regni coelorum,
similiter improbatur a Domino. Ita nec ista duo capitula evangelica
inveniuntur sibi esse contraria, nec Evangelium Veteri Testamento:
quia ibi uxor conjungitur viro, ut simul mereantur possidere regnum
coelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur, si virum impediat
ad possidendum regnum coelorum.
3. Et ideo quando Christianos utrosque Apostolus monet, id est,
maritos et uxores; nonne ita dicitur, Diligite uxores vestras, sicut
et Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit se ipsum pro ea? et,
Mulieres viris suis subditae sint quasi Domino; quia et Ecclesia
subdita est Christo? Nonne illud quod isti miseri irrident in Veteri
Testamento, quod scriptum est, Propterea relinquet homo patrem et
matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, in magno
sacramento idem apostolus accipit, cum dicit, Sacramentum hoc magnum
est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia? Deinde subjungit,
Verumtamen unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat; mulier
autem ut timeat virum (Ephes. V, 25, 22, 31, 32,
33). Nonne alio loco evidentissime ostendit utriusque sexus et
naturam et conjunctionem a Domino Deo conditore atque ordinatore
consistere, cum dicit: Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir
sine muliere, in Domino. Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per
mulierem: omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 11, 12)? Quod
isti si considerare vellent, non quibusdam capitulis separatis et
adversus se invicem magna fraude collatis caliginem facerent imperitis;
sed omnia tam in Veteri quam in Novo Testamento uno sancto Spiritu
conscripta et commendata esse sentirent.
4. Nam et in Veteri Testamento habent apud Isaiam prophetam quanta
promittantur spadonibus: ne in Novo solo arbitrentur esse laudatos a
Domino, ubi dicit esse quosdam qui se ipsos castraverunt propter
regnum coelorum, et addidit, Qui potest capere, capiat (Matth.
XIX, 12). Nam et Isaias ita dicit: Haec dicit Dominus
spadonibus eis qui custodierint praecepta mea, et elegerint sibi quae
ego volo, et capaces fuerint testamenti mei; dabo illis in domo mea et
in muro meo locum nominatissimum, meliorem multo filiorum atque
filiarum: nomen aeternum dabo illis, nec unquam deerit (Isai.
LVI, 4, 5). Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante
Domini adventum, secundum mirabilem atque ordinatissimam
distributionem temporum, populus ille tenebatur, qui Testamentum
Vetus accepit: tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio Novi
Testamenti est, ut nulla in evangelica atque apostolica disciplina
reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis
etiam Libris veteribus desint . Sed sanctae Scripturae non
temerarios et superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores
desiderant.
|
|