|
De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Dominus ad Cain:
Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc
maledictus eris a facie terrae, quae absorbuit et recepit sanguinem
fratris tui ex caede manus tuae: te enim operari necesse est terram,
quae steriles tibi fructus dabit (Gen. IV, 10-12). Huic
capitulo Geneseos, quo meledictionem accepit Cain, ut terrae
sterilitate puniretur, calumniantes Manichaei, et Evangelio
contrarium demonstrare cupientes, non sane, mihi videntur cogitare cum
hominibus se agere, sed prorsus quasi pecora forent, qui eos audirent
vel eorum scripta legerent; sic abusi sunt imperitia eorum et tarditate
ingenii, vel potius animi caecitate. Quippe dixerunt huic capitulo
illud in Evangelio esse contrarium, quod Dominus ait discipulis
suis: Nolite cogitare de crastino; nam crastinus dies ipse cogitabit
sibi. Respicite volatilia coeli, quia non seminant, neque metunt,
neque colligunt in horrea (Matth. VI, 34, 26). Quasi vero
Cain parricida discipulis Christi comparandus sit, ut quoniam ille
meruit poenam sterilitatis terrae, consequens esset ut eamdem
sterilitatem isti etiam paterentur, qui Dominum Jesum Christum
secuti, praedicando Evangelio parabantur. Imo etiam in istis duobus
capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de Evangelio tanquam sibi
inimica posuerunt, tanta invenitur amicitia atque concordia, ut nulla
major desideranda sit. Quid enim congruentius, quam ut illum, cujus
erat scelere frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas
sequeretur: illis autem, per quorum ministerium in praedicando Dei
verbo fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus
fructuosa terra serviret? Quod si in Veteri Testamento exhorrescunt
maledicto Dei terram sterilem factam esse peccatori; cur non in Novo
Testamento exhorrescunt maledicto Domini nostri Jesu Christi arborem
fici aridam factam (Matth. XXI, 19), nullo peccato domini
sui? Item si Domini sententia delectantur, qua discipulis dicit ne
de crastino cogitent, quod de victu eorum Deus curam gerat; cur non
et prophetica sententia delectantur, qua cecinit dicens, Abjice in
Dominum sollicitudinem tuam, et ipse te pascet (Psal. LIV,
23)? Ut hoc modo, si possint, miseri intelligant, et illa quae
detestantur in Veteri Testamento de Deo dicta, usque adeo recta
esse, ut etiam in Novo inveniantur; et illa quae in Novo laudant et
praedicant, etiam in Veteri reperiri: unde clarescat bene
intelligentibus utriusque Testamenti manifesta concordia.
|
|