|
1. De eo quod scriptum est in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Hunc locum Manichaei,
quo scriptum est in Genesi, hominem factum esse ad imaginem et
similitudinem Dei, propterea dicunt Novo Testamento esse
contrarium, quia Dominus in Evangelio dicit Judaeis, Vos ex patre
diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis: ille homicida
erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est
(Joan. VIII, 44): et quod alio loco Judaei serpentum
genimina et viperarum appellantur (Matth. III, 7, et
XXIII, 33). Non intelligunt illud esse dictum de homine
antequam peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem Dei:
hoc autem quod in Evangelio est, Vos ex patre diabolo estis,
peccatoribus et infidelibus dici. Tribus enim modis in Scripturis
sanctis filiorum nomen accipitur : uno, secundum naturam, quomodo
Isaac filius Abrahae, vel etiam caeteri Judaei qui ex eadem origine
veniunt: alio, secundum doctrinam, ut filius ejus in ea re quisque
appelletur, a quo aliquid didicit; sicut filios suos Apostolus
appellat, qui ab illo didicerunt Evangelium (I Cor. IV, 14,
15): tertio, secundum imitationem, sicut filios Abrahae nos vocat
Apostolus, qui ejus fidem imitamur (Galat. III, 7). Duobus
ergo modis peccatores infideles Judaei, filii diaboli vocantur a
Domino; vel quod ab ipso impietatem didicerunt, sicut de ipso diabolo
Apostolus dicit, Qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes.
II, 2): vel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad id quod de
illo dictum est, Et in veritate non stetit; quia et ipsi Judaei in
veritate legis quae sibi data est, non steterunt, Domino attestante
et dicente, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim de
me scripsit (Joan. V, 46). Secundum eorumdem peccatorum venena
etiam serpentum et viperarum genimina vocantur.
2. Ad imaginem autem Dei factum hominem, non tantum Genesis, sed
etiam Apostolus clamat, cum dicit: Vir quidem non debet velare
caput, cum sit imago et gloria Dei, mulier autem gloria viri (I
Cor. XI, 7). Et ut manifeste intelligatur non secundum
vetustatem peccati quae corrumpitur, sed secundum spiritualem
conformationem factum esse hominem ad imaginem Dei, idem apostolus
monet ut exuti consuetudine peccatorum, id est, vetere homine,
induamur nova vita Christi, quem novum hominem appellat. Et ut
doceat hoc nos aliquando amisisse, renovationem illam vocat. Nam ita
loquitur: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, induite
novum, qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui
creavit eum (Coloss. III, 9, 10). Filii ergo Dei sunt
homines renovati ad ejus imaginem, et ei similes facti usque ad
dilectionem inimici: sicut Dominus dicit, diligere nos debere
inimicos nostros, ut similes simus Patri nostro qui in coelis est
(Matth. V, 44, 45). Quod in potestate nostra ab ipso Deo
esse positum docet Scriptura, cum dicit: Dedit eis potestatem filios
Dei fieri (Joan. I, 12). Filii autem diaboli dicuntur
homines, cum imitantur ejus impiam superbiam, et a luce atque
celsitudine sapientiae decidunt, et non credunt veritati: quales
Dominus arguit, cum dicit, Vos ex patre diabolo estis, etc. Cui
loco evangelico propheta consonat, dicens: Ego dixi, Dii estis, et
filii Altissimi omnes: vos autem ut homines moriemini, et sicut unus
ex principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6, 7).
|
|