|
De eo quod scriptum est in Exodo: Honora patrem tuum, et matrem
tuam (Exod. XX, 12). Huic etiam loco, ubi de honorandis
parentibus Deus praecepit, illum Evangelii locum Manichaei dicunt
esse contrarium, ubi Dominus cuidam dicenti, Ibo primum ut sepeliam
patrem meum; respondit, Sine mortuos , mortuos suos sepeliant; tu
autem veni, et annuntia regnum Dei (Luc. IX, 59, 60).
Quod eodem modo solvitur, quo illud superius, ubi de uxore
relinquenda dictum est, Propter regnum coelorum: quia et parentes
honorare debemus, et eos tamen propter annuntiationem regni Dei nulla
impietate contemnimus. Nam si Veteri Testamento contrarium est
Evangelium propter istam sententiam, incipit etiam Apostolo esse
contrarium, qui et filios monet ut honorent parentes, et parentes ut
diligant filios (Ephes. VI, 2-4, et Coloss. III, 20,
21). Non solum autem, sed etiam Dominus videbitur sibi ipsi esse
contrarius (quod credere nefas est), quia loco alio dicit homini
quaerenti vitam aeternam, Si vis venire ad vitam, serva mandata: in
quibus etiam illud commemorat, Honora patrem et matrem. Quibus
mandatis perfectis etiam ad dilectionem Dei crescitur, in qua est tota
perfectio. Nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem
Dei. Et ideo respondenti quod omnia mandata illa servavit, dicit
unum ei deesse, si vult esse perfectus, ut vendat omnia quae habet,
et det pauperibus, et sequatur eum (Matth. XIX, 17,-21).
Ex quo manifestum est, et honorem parentum in gradu suo esse
servandum, et eos tamen in divini amoris comparatione, praesertim si
impedimento sunt, nulla dubitatione oportere contemni. Nam et in
Scripturis veteribus habes positum: Qui dicit patri aut matri, Non
novi vos, et qui filios suos non agnoscit, ipse autem cognovit
testamentum tuum (Deut. XXXIII, 9). Ergo si et in Novo
Testamento commendatur parentum dilectio, et in Veteri commendatur
parentum contemptus, ex utroque capite duo sibi Testamenta
consentiunt.
|
|