|
1. De eo quod in Exodo scriptum est: Ego sum Deus zelans,
tribuens filiis tertiae et quartae generationis parentum peccata qui me
oderunt (Exod. XX, 5). Huic loco Manichaei illud de
Evangelio dicunt esse contrarium, quod Dominus dicit, Estote
benigni sicut Pater vester coelestis, qui solem suum oriri facit super
bonos et malos (Matth. V, 45): et illud aliud quod idem
Dominus ait, Non solum septies peccanti fratri dimittendum, sed
etiam septuagies septies. (Id. XVIII, 22). A quibus tamen
si quaeram utrum Deus non puniat inimicos suos, sine dubio
turbabuntur. Ipsi enim dicunt, Deum genti tenebrarum aeternum
carcerem praeparare, quam dicunt esse inimicam Deo. Et parum est,
sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non
dubitant dicere. Sed cum ad capitula Veteris et Novi Testamenti
veniunt, ut imperitos decipiant, et ea sibi adversa esse criminentur,
fingunt se nimis bonos. Sed dicant nobis, quibus dicturus est
Dominus, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et
angelis ejus (Id. XXV, 41); si omnibus parcit et neminem
damnat? Quare intelligendum est et illud rectum esse, quod Deus
retribuit parentum peccata filiis qui eum oderunt. Ex eo enim quod
addidit, qui me oderunt, intelligitur eos puniri peccatis parentum,
qui in eadem perversitate parentum perseverare voluerunt. Tales enim
non saevitia, sed potius justitia Dei, et sua iniquitate puniuntur,
sicut Propheta ait, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet
fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et
corripietur a superveniente iniquitate (Sap. I, 5): id est,
corripietur homo superveniente sibi iniquitate sua, cum ab eo
recesserit Spiritus sanctus. Et alio loco: Haec cogitaverunt, et
erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum (Id. II, 21):
Et alio loco: Funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur
(Prov. V, 22). Quibus testimoniis veteris Testamenti de Novo
consentit Apostolus dicens: Tradidit illos Deus in concupiscentias
cordis eorum (Rom. I, 24). Qua concordia utriusque Testamenti
satis ostenditur non esse saevum Deum, sed unumquemque in se saevire
peccando.
2. Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem
vindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso
Abraham, qui pater esse incipit populi Judaeorum, quatuor aetates
sunt cum ista quae nunc agitur, quas Matthaeus evangelista distinguit
(Matth. I, 17). Una est ab Abraham usque ad David: alia, a
David usque ad transmigrationem in Babyloniam: tertia, a
transmigratione in Babyloniam usque ad Domini adventum: inde usque ad
finem quarta deputatur, tanquam senectus saeculi caeteris aetatibus
longior. Quas aetates pro generationibus positas credimus, quamvis
singulae pluribus generationibus constent. Et quoniam tertia incipit a
transmigratione Babyloniae, quando Judaeorum est facta captivitas;
in quarta vero, id est, post adventum Domini nostri, gens Judaeorum
a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intelligi quod dictum
est, tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum
Deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata
perseverantes tenere, quam Dei justitiam sequi maluerunt. Nam non
pertinere patris peccata ad filium juste viventem, propheta Ezechiel
apertissime ostendit (Ezech. XVIII, 14-17).
3. Quod autem in Evangelio dicitur, Estote benigni quemadmodum
Pater vester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et
malos; non est Veteri Testamento contrarium. Hoc enim facit Deus
ut invitet ad poenitentiam, sicut dicit Apostolus, Ignoras quia
patientia Dei ad poenitentiam te invitat? Nec tamen ideo credendum
est non puniturum Deum eos, qui, ut dicit idem apostolus,
thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii
Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4,
5). Namque istam Dei patientiam et bonitatem etiam Propheta
praedicat, dicens, Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt omnia,
qui animas amas (Sap. XI, 27): et caetera innumerabilia quibus
intelligitur et in bonitate et in severitate misericordiam et justitiam
Dei Testamentum utrumque praedicare.
4. Si autem moventur quod dictum est, Ego sum zelans; moveantur
etiam illo quod dicit apostolus Paulus, Zelo Dei vos zelo;
desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II
Cor. XI, 2). Sancta enim Scriptura verbis nostris loquens,
etiam per haec verba demonstrat, nihil digne de Deo posse dici. Cur
enim non etiam verba ista dicantur de illa majestate, de qua quidquid
dictum fuerit, indigne dicitur; quia omnes opes linguarum omnium
ineffabili sublimitate praecedit? Nam quoniam zelando solent mariti
uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam Dei, qua
fornicari animam impune non sinit, zelum Dei Scripturae vocaverunt.
Est autem animae fornicatio, aversio a fecunditate sapientiae, et ad
conceptum temporalium illecebrarum corruptionumque conversio.
5. Illud vero quod dimittendum esse dicit fratri, non solum
septies, sed et septuagies septies, poenitenti utique dicit. Deus
autem illis se dicit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei
per poenitentiam reconciliantur. Nam et apud prophetam Dominus
dicit: Nolo mortem peccatoris quantum ut revertatur et vivat
(Ezech. XVIII, 23, et XXXIII, 11). Ex quo facile
apparet, et in ea patientia quae invitat ad poenitentiam, et in ea
indulgentia quae ignoscit poenitentibus, et in ea justitia quae punit
eos qui corrigi nolunt, utrumque Testamentum convenire atque
congruere, tanquam ab uno Deo utrumque conscriptum.
|
|