|
De eo quod scriptum est in Exodo, Oculum pro oculo, dentem pro
dente (Exod. XXI, 24); et caetera talia. Huic loco
Manichaei, quod in veteri Lege par vindicta permittitur, et dicitur
oculum pro oculo, dentem pro dente esse perdendum, sic calumniantur,
quasi et ipse Dominus haec duo sibi veluti adversantia atque contraria
in Evangelio demonstraverit. Ipse enim ait: Audistis quia dictum
est antiquis, Oculum pro oculo, et dentem pro dente: ego autem dico
vobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam,
praebe illi et alteram; et quicumque voluerit tecum judicio
contendere, et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium
(Matth. V, 38-40). In quibus duabus sententiis revera
duorum Testamentorum differentia demonstratur, sed amborum tamen ab
uno Deo constitutorum. Nam quoniam primo carnales homines ardebant
multo amplius se vindicare, quam erat illa injuria, de qua
querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus, ut injuriae
acceptae mensuram nullo modo dolor vindicantis excederet. Sic enim et
donare aliquando posset injuriam, qui eam primo non superare
didicisset. Unde Dominus jam per Evangelii gratiam ad summam pacem
populum deducens, huic gradui superaedificavit alterum; ut qui jam
audierat non ampliorem vindictam, quam quisque laesus esset, reddere,
placata mente totum se donare gauderet. Quod etiam in illis veteribus
Libris Propheta praedicat, dicens: Domine Deus meus, si feci
istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus
mihi mala (Psal. VII, 4, 5). Et alius propheta dicit de
hujusmodi viro patiente injurias, et lenissime tolerante: Dabit
percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis (Thren. III,
30). Ex quo intelligitur et mensuram vindicandi recte carnalibus
constitutam, et omnimodam injuriae remissionem, non tantum in Novo
Testamento esse praeceptam, sed longe ante in Vetere praenuntiatam.
|
|