|
1. Libro, quem misistis, fratres dilectissimi, nescio cujus
haeretici, invento, sicut scripsistis, in platea maritima, cum
venalis codex ipse ferretur, et concurrentibus turbis periculosa
curiositate et delectatione legeretur, ut quanto possem compendio
responderem, prius quaesivi cujusnam esset erroris. Non enim soli
Manichaei Legem Prophetasque condemnant; sed et Marcionistae, et
alii nonnulli quorum sectae non ita innotuerunt populis christianis.
Iste autem, cujus nomen in eodem libro non comperi, detestatur Deum
mundi fabricatorem: cum Manichaei, quamvis librum Geneseos non
accipiant, atque blasphement, Deum tamen bonum fabricasse mundum,
etsi ex aliena natura atque materia, confiteantur. Sed quanquam non
mihi apparuerit, cujus sectae sit iste blasphemus, defendenda est
adversus ejus linguam Scriptura divina, quam maledicis disputationibus
insectatur. Et quoniam quoquo modo christianum se videri cupit, unde
et ex Evangelio et ex Apostolo ponit aliqua testimonia; etiam
Scripturis ad Novum Testamentum pertinentibus refellendus est: ut
ostendatur in reprehensione veterum inconsiderantius quam versutius
insanire.
|
|