|
13. Sive ergo prius nomine coeli et terrae, vel terrae invisibilis
et incompositae atque abyssi tenebrosae, materies ipsa informis
significata est rerum notarum appellationibus; quia ipsa prorsus ignota
est humanis sensibus, et vix utcumque intelligitur, cum res in
deterius commutantur; tanquam ei propinquet quidque deformius, nec
perveniat tamen ad illam informitatem quantulacumque vel visibilis
remanens vel intelligibilis species: sive per coelum et terram
generaliter prius insinuata sit spiritualis corporalisque natura; sive
aliquid aliud, quod hic salva fidei regula intelligi potest: Deum
tamen verum et summum et bonum fecisse cuncta quae cernimus, et quae
meliora non cernimus, quamvis modus quo ea fecerit comprehendi humana
mente non possit, dubitare fas non est. Sed cum istis indoctis
blasphematoribus Litterarum sacrarum non ea rationum subtilitate
agendum est, qua ista quaerenda sunt et inter pacificos Dei filios
disputanda.
|
|