|
14. Sed si putat iste adversus libros Legis et Prophetarum se
nosse, quod dicit se scire, summum Deum incomparabilem splendorem
incomprehensibilis esse lucis: primo audire ab eo vellem, cujus lucis
existimet esse splendorem summum Deum; utrum et ipsa lux Deus sit,
et utrum Patrem intelligat lucem, ejusque splendorem unigenitum
Filium, quem tamen confessus est summum Deum. Quod si ita sentit,
approbo et laudo. Sed quod eum quem credit esse lumen de lumine, vel
incomparabilem splendorem incomprehensibilis lucis, non credit esse
opificem mundi, improbo et culpo: cum ibi legat, Mundus per eum
factus est; ubi legit, Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum (Joan. I, 10, 9). Improbo etiam,
si nescit; magisque improbo atque detestor, si scit, et insidiatur ut
decipiat nescientes in veteribus prius divinis Litteris scriptum,
Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6); et,
Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII,
9); et, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem
(Psal. XII, 4). Neque enim hoc orabat homo utique mortalis,
ne unquam corpore moreretur, aut corporalibus oculis somnus ne veniret
optabat: sed eos utique oculos sibi illuminari petebat, de quibus
Apostolus dicit, Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I,
18).
15. Porro, si huic displicet lucem initium sumpsisse de tenebris,
etiam hoc enim verbis garrulae vanitatis exagitat; eidem apostolo hoc
dicat, qui scribens ad fideles ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc
autem lux in Domino (Id. V, 8). Quis enim hoc fecit, nisi
ille, qui, cum tenebrae essent super abyssum, dixit: Fiat lux; et
facta est lux (Gen. I, 3)? Quod apertius alio loco idem
apostolus expressit, dicens: Deus qui dixit de tenebris lumen
clarescere, claruit in cordibus nostris (II Cor. IV, 6). Si
autem hoc putat Scripturis deesse propheticis, quod Filius sit lumen
de lumine, vel splendor lucis , legat quod in eisdem Litteris legitur
de Sapientia, Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII,
26): aut illud in prophetico Psalmo, Cantate Domino canticum
novum; cantate Domino, omnis terra: cantate Domino et benedicite
nomen ejus, bene nuntiate diem ex die salutare ejus (Psal. XCV,
1, 2). Quis est enim dies ex die, nisi Filius lumen de lumine?
Salutare autem Dei esse Christum legat in Evangelio, dicente
Simeone sene, quando illum cognovit in manibus matris, carne
minimum, spiritu maximum, acceptoque in manus suas ait: Nunc
dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace; quoniam
viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29 et 30).
|
|