|
16. Hic si responderit, aliam esse lucem de qua dictum est,
Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; quia
spiritualis lux mentis est ista, non carnis: aliam vero illam de qua
scriptum est, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux; quae ad
oculos pertinet corporales: primo confitebitur a luce summa, quod est
ipse Deus, fieri potuisse qualemcumque infimam lucem, bonam tamen.
Deinde, unde scit etiam qualis et quanta sit? postremo, utrum
spiritualis, an corporalis? Nisi forte fideles homines, qui quamdiu
sunt in corpore, peregrinantur a Domino (II Cor. V, 6),
possunt jam merito ipsius fidei lux vocari, et Angeli non possunt,
qui semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10)? Unde
ergo scit utrum talis lux primitus facta sit? Unde scit quomodo in
illa luce vespere et mane possit intelligi? Quomodo denique senario
numero praesentata fuerit operibus Dei, et in ea septima requieverit
Deus, unde ad istos dies nobis notissimos, qui solis circuitu
revolvuntur, septenarii ipsius numeri quaedam forma translata est?
Sed et si lux facta est corporalis, unde novit quomodo esse potuerit
ante solem et ante firmamentum, quod coelum postea nuncupatum est,
remota ab aspectibus terrenorum in superioribus partibus mundi, ut
solus Deus inter illam tenebrasque divideret? Nam inter istas
tenebras quae nobis faciunt notissimam noctem, et lucem quae nobis
facit notissimum diem, luminaria nobis visibilia, ut dividerent,
imperavit. Quis autem ferat, quamvis non sit indignandum potius quam
ridendum, indicare istum nobis quod diem horae designent, horas autem
sol discernat atque disterminet, et velle ut credamus quod Moyses ista
nescierit, et ideo diem antequam sol fieret nominaverit? Sed
conveniant homines ad librum istius audiendum, et proponatur eis quid
sit credibilius, utrum istum nescire quamdam lucem et quemdam diem,
quem sciebat Moyses; an Moysen nescisse istam lucem ac diem, quem
non solum iste, verum etiam qui verba ejus non intelligunt, sciunt.
|
|