|
17. Quid, quod etiam de aquarum congregatione ingerit nescio quis
imperitissimus quaestionem? imo vero non quaestionem, sed
reprehensionem, tanquam non recte dictum sit, Congregentur aquae in
congregationem unam, et appareat arida (Gen. I, 9); eo quod
aquis omnia tenebantur: ignorans quemadmodum aqua in aerios vapores
tenuata rarescat, et nebulosa caligine multum occupet spatii, exiguum
vero si congregata densetur , nec jam levis volitet, sed gravis
fluitet. Quid ergo mirum, si rara terram texerat, spissata nudavit?
Quid, si etiam divino nutu in magnos sinus terrae subsedit, atque ita
quidquid naturae humidae per totum ejus jacebat, in partes concavas
confluens, recessit a caeteris, et quod operiebat aperuit ,
congregata in humiliora succumbentia qua mare interflueret et
circumflueret, atque altiora deserens qua orbis emineret? Omitto quod
potest hic intelligi significatum esse, quod informis illa materies
aquae vel abyssi vocabulo insinuata sit, et species acceperit duorum
istorum gravium elementorum, humoris et humi : et ideo dictum esse,
Congregetur aqua, quoniam labilis et mobilis ei species data est;
Appareat autem arida, quia immobilis fixa est . Nam illud quod magis
Propheta libri hujus auctor intendit, ut ejus narratio rerum factarum
esset etiam praefiguratio futurarum, non est contentiosis et
infidelibus sensibus ingerendum. Cum ergo tot exitus pie quaerentibus
pateant, ne temere tanta reprehendatur auctoritas; unde iste, nisi
diabolico instinctu, in eis rebus eligit calumniari, quas non est
idoneus perscrutari?
|
|