|
18. Quod vero in hominis conditorem Deum caecus et ingratus
invehitur, et audet dicere ei qui se finxit, Quare sic me fecisti?
cum omnino quomodo sit factus ignoret, multum praecipitis mentis
audacia est. Sed vasa irae permittuntur ista garrire, ut tanquam de
negligentiae somno excitentur vasa misericordiae (Rom. IX,
20-23), et studio respondendi pestilentibus maledictis,
adhibeant curam salubribus dictis. Ecce enim in eo quod reprehendit
iste hominis Conditorem, quia prohibuerit eum sumere cibum
dignoscentiae boni et mali (Gen. II, 17), tanquam eum
pecoribus parem esse voluisset nescientibus ista discernere, et hoc ei
negasset cui potestatem dedisset in bestias, quo solo homo superat
bestias; quam necessarium est vitae bene agendae, quod discimus
quaedam infeliciter disci, et felicius nonnulla nesciri? Morbos enim
et dolores quanto felicius nesciremus? Si ergo medicus nos ab aliquo
cibo prohiberet, quo accepto aegrotaturos esse praesciret, et ob hoc
appellaret eumdem cibum dignoscentiae sanitatis et imbecillitatis, eo
quod per ipsum homo cum aegrotare coepisset, experiendo dignosceret
quid interesset inter contractam malam valetudinem et perditam sanitatem
; quod utique melius ignorasset, et in illa quam perdidit sanitate
mansisset, credens medico per obedientiam, non morbo per
experientiam: numquid talem medicum invidisse nobis ejusmodi scientiam
diceremus? Quis dubitet malum esse peccatum? Et tamen cum laude
dictum est de Domino Jesu Christo, quia non noverat peccatum (II
Cor. V, 21). Non ergo noverat hoc malum, atque ideo illam unde
Adam prohibitus est, boni et mali dignoscentiam non habebat. Hic si
quaeratur, Quomodo quod non noverat, arguebat? neque enim peccata
non arguebat: Omnia autem quae arguuntur, sicut dicit Apostolus, a
lumine manifestantur (Ephes. V, 13): quomodo igitur a quo
arguebantur, ignorabantur? Nonne rectissime respondebitur, et
noverat, et non noverat? Rectissime omnino: noverat enim per
sapientiam, non noverat per experientiam. Huic itaque divinae
sapientiae credere debuit Adam, ut ab illa mali scientia quae fit per
experientiam, praecepto Dei obediens temperaret. Sic enim malum
nescisset, nisi fecisset. Fecit autem sibi, non Deo. Nihil enim
facere potuit voluntate inobedientiae, nisi quod ipse pateretur lege
justitiae. Haec est namque poena inobedienti homini reddita in
semetipso, ut ei vicissim non obediatur nec a semetipso. De qua re
uberius in aliis, et maxime in quarto decimo libro de Civitate Dei
disputavimus.
19. Nunc autem breviter responderim ad id quod ait iste, hominis
institutorem a magno bono prohibuisse quem fecerat, dum eum pecori
similem sine dignoscentia boni et mali esse voluisset. Haec enim
dignoscentia non est beati hominis sapientia, sed miseri experientia:
unde lignum nomen accepit, a cujus cibo est homo prohibitus, ut
obedientia commendaretur quae maxima est virtus, et, ut sic dixerim,
omnium origo materque virtutum, in ea natura cui sic datum est
arbitrium liberae voluntatis, ut eam tamen necesse sit vivere sub
potestate melioris. Quanquam non defuerint quibus visum est illam
dignoscentiam boni et mali magnum aliquod bonum fuisse: cujus capaces
nondum fuerunt qui hanc usurpantes contra vetitum, per inobedientiam
peccaverunt.
20. Quibus autem videtur sic hominem fieri debuisse, ut peccare
nollet; non eis displiceat sic esse factum, ut non posset peccare si
nollet. Numquid enim, si melior esset qui non posset peccare, ideo
non bene factus est qui posset et non peccare? Aut vero usque adeo
desipiendum est, ut homo videat melius aliquid fieri debuisse, et hoc
Deum vidisse non putet; aut putet vidisse, et credat facere
noluisse; aut voluisse quidem, sed minime potuisse? Avertat hoc
Deus a cordibus piorum. Si ergo ratio recta demonstrat, rationalem
creaturam illam esse meliorem, quae nulla inobedientia deserit Deum,
quam istam quae ita deseruit: sciat quisquis hoc sapit, nec illam
deesse coelestibus rebus quae nunquam deserit Deum, nec istam ita esse
factam ut aliqua necessitate deserere cogeretur Deum; et quia
voluntate deseruit, nihil ex hoc diminutum sapientissimis
dispositionibus Dei, qui et malis bene et perversis recte utitur, et
de humano genere juste meritoque damnato familiam sanctam atque
numerosam, non ejus merito, sed gratia sua factam, in aeternum regnum
se translaturum esse testatur.
21. Quae cum ita sint, nec Deus occultare debuit lignum, quod
propter consecuturam hominis miseriam, si ex illo contra prohibitionem
usurpato dignosceret a quo bono decidisset, et in quod malum
incidisset, appellavit lignum dignoscentiae boni et mali. Cur enim
occultaret de quo mandatum dabat, et per quod obedientiam commendabat?
Nec ignarus fuit hominem peccaturum: sed simul etiam, quid justi et
boni fuerat et de peccante facturus, summa utique divinitate
praescivit. Nec instituit quod obesset, si homo sibi obesse
noluisset: sed potius instituit quod prodesset; quia homo non sine
bona mercede obedientiam custodisset, et non sine utili exemplo, ut
eam sancti ejus posteri custodirent, poenas inobedientiae
persolvisset. Nec voluit quod non potuit: hoc enim voluit, ut aut
obediens homo esset, aut inobediens impune non esset. Nec infructuose
voluit, quod homo non fuerat servaturus, jubere: quia poena
contemptoris docuit alios obedire. Nec in homine pars Dei restitit
Deo: quia si hominis anima pars Dei esset, nec a se ipsa, nec ab
aliquo decipi, nec ad aliquid male faciendum, sive patiendum, ulla
necessitate compelli, nec in melius vel deterius mutari omnino
potuisset.
22. Flatus autem ille Dei qui hominem animavit (Gen. I, 7),
factus est ab ipso, non de ipso . Quia nec hominis flatus, hominis
pars est; nec homo eum facit de se ipso, sed ex aerio halitu sumpto et
effuso: Deus vero potuit et de nihilo, et vivum rationalemque , quod
non potest homo. Quamvis nonnulli existiment non tunc animatum primum
hominem, quando Deus in ejus faciem sufflavit, et factus est in
animam vivam; sed tunc accepisse Spiritum sanctum. Quodlibet autem
horum credibilius ostendatur, unde nunc longum est disputare; animam
tamen non esse partem Dei, nec de substantia et natura ejus creatam
sive prolatam, sed ex nihilo factam, dubitare fas non est.
|
|