|
23. Non itaque, sicut ait iste blasphemus, invenitur serpens in
loco meliore quam Deus, quia praevaluit decipere hominem quem fecerat
Deus (Gen. III, 1-6). Nullo enim modo homo deciperetur,
si non in se exaltato corde recessisset a Deo. Vera quippe, quoniam
divina est, illa sententia: Ante ruinam exaltatur cor (Prov.
XVI, 18). Et ubi contra Deum exaltatur, ibi ab illo
deseritur, et in se tenebratur. Quid autem mirum, si dum
tenebratur, nescit quid sequatur: quoniam non a se ipso lumen est,
sed ab illo qui est lumen, illuminatur? Quod ergo Deus semper
invictus sit, etiam homo victus ostendit: quia victus non fuisset, si
ab invicto non recessisset. Quomodo est autem victor hominis
deceptor, cum a semetipso sit etiam ipse deceptus? Unde et ille qui
decepit, et ille quem decepit, ambo decepti sunt, recedendo ab eo qui
non potest decipi; et ambo sunt victi, recedendo ab eo qui non potest
vinci. A quo utique qui plus recedit, plus vincitur; quia tanto est
inferior, quanto deterior. Et ideo necesse est, ut qui malum alteri
prius inferendo vincere videtur, amplius ipse bonum amittendo
vincatur: nec fieri potest ut ei sit locus melior, cum causa sit
pejor. Et quod ad tempus praevaluisse visus est diabolus homine
superato, etiam sic in aeternum victus est homine reparato. Nec Dei
confitentis verba sunt, sed potius exprobrantis: Ecce Adam factus
est tanquam unus ex nobis (Gen. III, 22). Sicut et
Apostolus ubi dicit, Donate mihi hanc injuriam (II Cor. XII,
13), utique a contrario vult intelligi, si adsit pronuntiator
doctus, non calumniator indoctus.
24. Porro autem, cui displicet peccator prohibitus a ligno vitae,
quid nisi impune vult male vivere? Nec magnum erat Deo, et alio
quolibet modo vitam subtrahere homini quem vivere noluisset: sed
quoniam rationales animae de sapientia vivunt, quarum mors est
insipientia, hujus rei significandae gratia lignum vitae in paradiso
fructu suo mori hominem nec corpore sineret. Quod ergo inde separatus
traditus est morti, consumendus aetate, quod nequaquam illi
accidisset, si semper eodem cibo frueretur, significatum est quod
prius ab spirituali vitae ligno propter peccatum anima ejus exclusa
est, et ita quadam sua interiore morte jam mortua. Nam de sapientia
scriptum est: Lignum vitae est amplectentibus eam (Prov. III,
18). Quod iste non intelligens ait: Quatenus ergo ante maledictum
immortalis homo perpetuo vivere poterat, qui nondum ex ista arbore
cibum sumpserat? Quasi ei aliquis dixerit, aut in illo libro alicubi
legerit, quod nondum Adam sumpserat ex cibo arboris vitae. Quin
potius intelligendus est, quoniam inde illi vita in corpore perpetua
suppetebat, ne vetustate consumeretur aetatis, ad hoc inde
prohibitus, ut ex peccati poena jam illi esset necessitas mortis.
25. Quomodo, inquit, ex Dei maledicto mori coeperit, cum vita
ipsa nunquam ex ipso initium sumpserit? Quasi optaverit ei Deus
mortem, sicut homo homini: ac non Dei verba ad sententiam pertineant
punientis, non ad iram maledicentis. Punire autem morte corporali,
fuit a vitae arbore separare, cum jam fuisset spiritualiter mortuus,
animo utique separatus ab alimento sapientiae. Deus itaque quid ei
contigisset in animo, significare voluit, separando eum a ligno
vitae, quo significabatur sapientia.
26. Sed ista, inquit, arbor quae in paradiso vitae fructus
ferebat, cui proderat? Cui, nisi illis primis hominibus, masculo et
feminae, qui in paradiso fuerant constituti? Deinde istis de paradiso
pro merito suae iniquitatis ejectis mansit ad memoriam significandae
spiritualis arboris vitae: quod est, ut diximus, ipsa sapientia,
beatarum cibus immutabilis animarum. Utrum autem illo cibo vescatur
nunc aliquis, nisi forte Enoch et Elias, non temere asseverandum
puto: ligno tamen illo vitae, quod est in spirituali paradiso, nisi
alerentur animae beatorum, non pro munere pietatis et fidelissimae
confessionis, latronis animae credentis in Christum legeremus
paradisum eodem die fuisse concessum: Amen, inquit, dico tibi,
hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Esse autem
ibi cum Christo, hoc est esse cum vitae ligno. Ipse est quippe
Sapientia, de qua, ut superius commemoravi, scriptum est, Lignum
vitae est amplectentibus eam.
|
|