|
27. Numquidnam et hoc refellendum est, quod velut acute , ut sibi
videtur, irridet? Primo, Deum non praescisse quod contigit:
deinde, implere non valuisse quod magnopere cogitavit: tertio, ad
maledictum se convertisse superatum. Unde scit Deum non praescisse
quod contigit? An quia contigit? Quinimo si non contigisset, nullo
modo id praescisset futurum, quia non erat futurum. Aut si propterea
putat non praescisse, quia si praescisset, ne contingeret providisset
: potest hoc et de Christo dicere, qui talentum dedit homini nihil
acquisituro; quod propterea utique dederat, ut ejus augeretur
pecunia, quidquid est quod illa significat. Ergo quia contigit ut
ille sua pigritia nihil acquireret, hoc non praescivit ille qui dedit?
dicere etiam potest , non implesse de hoc lucro Christum quod
magnopere cogitavit. Potest et illud tertium, ad maledictum se
convertisse superatum, quoniam dixit, Ligate illi manus et pedes, et
projicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXV, 15-30):
sicut de Adam dictum est, ut a ligno vitae separatus morte etiam
corporis plecteretur (Gen. III, 24, 19). Huic enim homini
diserto, deficientis maledictum, videtur potentis imperium. Dicat
ergo impotentem Christum, quoniam de acquirenda spirituali pecunia non
potuit quod cupiebat efficere: dicat aemulum ac malitiosum, quod servo
suo inviderit lucem ac salutem, quem projici jussit in tenebras, ubi
esset fletus et stridor dentium. Si autem de Christo ista non dicit,
ne hoc modo se indicet non esse christianum; cur audet dicere de
hominis conditore et peccati merito damnatore, quod non audet dicere de
hominis redemptore, et si ejus praecepta contempserit, poena aeternae
mortis ultore, eodem ipso scilicet? Nam in quem alium nisi in
Christum haec maledicta nesciens iste jaculatur? quandoquidem ille
ait, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille
scripsit (Joan. V, 46). Quid enim Pater sine Filio vel tunc
fecit, vel unquam facit? Si ergo salubriter, non solum bonitatem,
verum etiam severitatem Dei sancta Scriptura commendat, quoniam et
amatur Deus utiliter et timetur; unde Apostolus eodem loco utrumque
commemorat dicens, Vides ergo bonitatem et severitatem Dei (Rom.
XI, 22): quid est quod iste insanus et praeceps, cum christianum
esse se jactet, hoc reprehendit in Deo Prophetarum, quod in Deo
invenit Apostolorum; quoniam idem Deus est et illorum, et istorum?
28. Quod autem de illo commemoravi, quem pigrum servum misit in
tenebras exteriores severitas Dei, ubi nec futurorum improvidus
dicitur quia tali pecuniam suam credidit, nec impotens quia ut bene
ageret non ipse rexit , ipse correxit, nec aemulus ac malitiosus quod
a luce separatum in tenebras misit: hoc de omnibus poenis hominum,
quae leguntur in propheticis Libris inflictae fuisse peccantibus,
debet fidelis lector advertere. Hoc ergo etiam de diluvio. Neque
enim Dominus Jesus non tale aliquid futurum in suo praenuntiavit
adventu, quando ait: Sicut in diebus Noe manducabant, bibebant,
novellabant, aedificabant, nubebant, uxores ducebant; venit diluvium
et perdidit omnes: sic erit et adventus Filii hominis (Luc.
XVII, 26, 27). Hoc et de obduratione cordis Pharaonis.
Neque enim Novi Testamenti litterae non dicunt de quibusdam:
Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non
conveniunt (Rom. I, 28). Hoc de spiritu mendaci, quem Deus,
qui bene utitur etiam malis, justissimo judicio ad impium regem
decipiendum misit, sicut Michaeas propheta sibi in visione prophetica
demonstratum esse testatur (III Reg. XXII, 19-23).
Neque enim dubitavit tale aliquid dicere apostolus Paulus, cum se
sciret verissime dicere, ubi ait: Mittet illis Deus operationem
erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt
veritati, sed consenserunt iniquitati (II Thess. II, 10,
11). Hoc de facto per Moysen, cui Deus dixit, Accipe omnes
duces populi, et victima illos Domino contra solem (Num. XXV,
4): hoc est, in manifesto per diem. Vel quod factum idolum Moyses
ita vindicavit, ut nec proximo suo quisque parceret, ferro perimens
impios (Exod. XXXII). Neque enim et Dominus Jesus non
dixit: Eos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite, et
interficite coram me (Luc. XIX, 27). Ubi profecto, quia
mortem significat animarum, magis est utique illa fidelibus horrenda et
metuenda quam corporum. Unde idem Dominus dicit: Nolite timere eos
qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum
timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X,
28).
29. Hujus generis mortes, per quas animae mittuntur in gehennam,
si quis fideli mente, ut dignum est, cogitaverit, valde viliter
aestimabit quamlibet ingentissimam stragem et sanguinis fluvios
mortalium corporum, quomodocumque quandocumque moriturorum. Quas
caedes iste exaggerans, et scholastica vanitate describens, ad
blasphemandum Deum, qui talibus mortibus eos quibus hujusmodi terror
utilis fuerat, flagellabat, horrorem incutit mortalibus sensibus, et
aliquid se agere putat, calces adversus stimulum jaciendo: ut cum de
morte carnis accusat Dei providentiam, morte cordis mittatur in
gehennam. Quis autem utriuslibet sexus homo non mallet gladio
trucidari, etiam illo modo quo trucidavit sacerdos Phinees
fornicarios, in ipso complexu nefariae voluptatis (Num. XXV,
8), terribile constituens adversus exsecrandas libidines ultionis
exemplum, propter quod Deo maxime placuit: quis, inquam, non mallet
tali genere mortis interfici, quis non postremo igne consumi, vel
ferinis morsibus per ipsa pudenda laniari, quam mitti in gehennam ignis
aeterni? Cur igitur Deus Christianorum peccantes talibus mortibus
puniat, ut post corporis interitum transitorium , sequatur in gehenna
sine fine supplicium, nisi quia Testamenti utriusque unus est Deus?
Nam possent Judaei dicere adversus hujus impietatem, quantumlibet
exaggeret bella, caedes, vulnera, funera, sanguinem, longe
incomparabiliter Deo nostro eum Deum se habere mitiorem, longe
scilicet mitius punientem transitoriis mortibus corporum, quam flammis
perpetuis gehennarum.
30. At enim propterea videtur huic Deus Legis et Prophetarum,
qui unus et verus est Deus, crimine crudelitatis arguendus, quia
propter levissimas causas vel etiam erubescendas, poenam mortis vel
corporalis inflixit; quod David populum numerasset (II Reg.
XXIV); quod infantes, sicut iste dicit, filii Heli sacerdotis,
de ollis vel cacabis Deo praeparatis aliquid degustassent. Qua in re
non disputo quantum et quam perniciosum elationis vitium tam sancto
viro, ut vellet Dei populum numerare, subrepserit, eorumque mortibus
non aeternis, sed jam jamque humana conditione venturis, et celeriter
transituris, fuerit flagellatus, quorum fuerat multitudine inflatus.
Nec dico filios Heli non fuisse infantes , ut iste loquitur,
nesciens quid loquatur; sed ejus aetatis, qua possent et deberent,
pro sacrilego ausu quo se Domino Deo in sacrificiis praeferebant,
digna coercitione cohiberi: quod neglectum Deus, non sibi consulens,
sed populo cui religio pietasque profuisset , bello etiam vindicavit:
ubi Dei timorem potuerunt augere victuri, per eorum mortes, qui
fuerant, etsi senescerent, post non longa temporum spatia morituri.
Mortibus quippe corporum legimus alios etiam mortuos, propter non
sua, sed aliena peccata (I Reg. II-IV): ubi magis est in
dolore cordis plaga viventium, quam in resolutione carnis poena
morientium; ubi animae de corporibus exeuntes, habent causas suas vel
bonas vel malas, non propterea gravatae, quia exutae: animarum vero
morte alius pro alio plectitur nemo. Sed hoc dico, quantum existimet
iste fuisse peccatum, quod in convivio nuptiali inventus est homo
vestem non habens nuptialem: puto si humana consideratione ista
metiamur, huic aliquantulum sufficere debuit erubescere; et ut
plurimum invitantis indignatio protenderetur, vestem mutare compelli:
et tamen dictum est, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in
tenebras exteriores; ibi erit fietus et stridor dentium (Matth.
XXII, 11-13). Sed dicet, Non levem culpam significat,
vestem non habuisse nuptialem, quoniam ista parva magnarum signa sunt
rerum. Sic ergo et sacrificia visibilia, cum sint in terrenis rebus
exigua, magnarum et divinarum signa sunt rerum: in quibus filii
sacerdotis se ipsi Deo, cujus honor in sacrificiis attenditur,
praeferebant. Non autem ille conviva se praetulit sponso; sed tantum
non congruit, quia nuptialem tunicam non habebat. Verumtamen inter
ipsas poenas, quibus utrumque vindicatum est, ille quid distet
advertit, quamque incomparabiliter ista illam vincat intelligit, qui
corporalibus et temporalibus spiritualia et sempiterna praeponit.
31. Verum quid opus est de mysticis significationibus sacrificiorum
vestisque nuptialis inconvenientem carnalibus sensibus velle inculcare
sermonem? Ecce quod est manifestius proferamus: Evangelium Legi
veteri comparans Dominus, et non illud malum quod homines ante
didicerant, sed quod ipse docebat, perfectius esse contestans:
Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem
occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis: Quicumque
iratus fuerit fratri suo, reus erit judicio; qui autem dixerit,
Racha, reus erit concilio; qui autem dixerit, Fatue, reus erit
gehennae ignis (Id. V, 21, 22). Quid tam parvum in
peccatis, quam fratri dicere, Fatue? Quid tam magnum in
suppliciis, quam gehenna ignis? Si in Lege vel Prophetis iste
invenisset aliquem, quoniam dixisset fratri suo, Fatue, lapidari
jussum fuisse divinitus, quantae Deum crudelitatis argueret? Quis
non autem, non dico lapidari, sed per singulos artus, imo per singula
corporis frusta, paulatim atque minutatim, vivens et sentiens
dilaniari consumique maluisset , quam gehennae ignibus mancipari?
Absit tamen ut crudeliorem quisquam dicat Evangelii Deum quam Legis
Deum, intelligens utriusque esse unum et eumdem Deum, in Lege
terrentem carnalibus, in Evangelio spiritualibus poenis; et ibi et
hic fidelem, nusquam crudelem.
32. Quid illud? nonne si a Christo linguam reperiret alienam in
eumque blasphemam, et qualis est hujus, impia garrulitate damnabilem,
acerbius et amarius exagitaretur, quam quod iste de obsonio sacrificii
praegustato, corporalem temporalemque poenam pro sacrilegio sic
indignatur ingestam; ubi venturum se Dominus, et ad sinistram positis
gentibus minatur esse dicturum, Ite in ignem aeternum, qui paratus
est diabolo et angelis ejus? Hujus tanti supplicii quaeris causam?
Esurivi, inquit, et non dedistis mihi manducare (Id. XXV,
41, 42). Ecce pro esca temporali, non ablata, sed non data,
aeternum et horrendum supplicium comminatur. Et recte, si consulas
veritatem. Perparvum est enim quod in eleemosynis datur; sed cum pie
datur, aeternum inde meritum comparatur. Et ideo potius quia parvum
est quod datur, magna impietate non datur. Unde non mirum est quod
tantae sterilitati velut infructuosarum arborum, ignis aeterni
supplicium praeparatur. Si autem consulas hominem, ut de suo
respondeat tibi, omnis homo mendax (Psal. CXV, 11),
contemnit culpam, exaggerat poenam: illam quippe non videt mente
carnali, hanc exhorret carne mortali. Talis est iste in omnium
hominum, qui puniuntur vel corripiuntur in Vetere Testamento, longe
mitioribus quam leguntur in Evangelio, corporalibus poenis. Quod
enim diluvium comparari aeternis ignibus potest? quae caedes, quae
vulnera, quae corporum mortes cruciatibus sempiternis? Viginti
quatuor millia cadentium, tanto buccarum strepitu inflat insanus,
quasi non innumerabilia millia quotidie moriantur toto orbe terrarum?
Sed transitoria ista corporis mors est: quis vero aestimare possit,
quot millia stabunt ad sinistram ex omnibus gentibus, quae sempiternis
damnanda sunt ignibus?
33. Eat iste et clamet ore aperto et oculis clausis, quasi
confessus sit Deus suam crudelitatem, quia dicit per prophetam:
Exacuam sicut fulgur gladium meum, inebriabo sagittas meas sanguine,
et gladius meus manducabit carnes de sanguine vulneratorum (Deut.
XXXII, 41, 42). De quibus verbis sic iste accusat Deum,
velut semper humanum sanguinem esurientem, quasi dixerit, Inebriabo
me sanguine; aut, Manducabo carnes de sanguine vulneratorum. Sed
quantumlibet hanc utilem Dei comminationem tanquam facinoris avidam,
et, ut dicit, in sola crudelitate malis tantummodo gloriantem, vanus
et vesanus exhorreat; quid aut quantum valet, verbis comparata
dicentis, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus
est diabolo et angelis ejus? Ibi non sanguine inebriabuntur sagittae;
sed non satiabuntur membris omnibus flammae: nec carnes gladius
manducabit, sensum doloris citius auferens mortuis, quam inferens
vulneratis; sed nemo cruciatibus saltem moriendo subtrahitur, ne in
moriente simul etiam ipsa poena moriatur. Cur non hic dicit:
Colendumne istum an potius exsecrandum fugiendumque esse dicemus? An
timet de Christo ista dicere, ne ipsius ignis aeterni supplicium non
evadat, quo ille impios praeparat mittere; et ignorat miser haec
dicendo de Deo Prophetarum, de ipso se dicere, cujus tam tremendam
severitatem in Evangelio formidat offendere?
|
|