|
34. Reprehendit etiam, quod poenas impiorum significatas per uvam
fellis et botrum amaritudinis, et furorem draconum atque aspidum,
collectas dicit esse Deus apud se, et signatas in thesauris suis,
reddendas in tempore, cum lapsus fuerit pes eorum (Deut.
XXXII, 32-35): ignorans thesauros hic appellatas occultas
dispositiones Dei, qui disponit reddere unicuique secundum opera
ejus. Unde Apostolus dicit: Tu autem secundum duritiam cordis tui
et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis
justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom.
II, 5, 6). Apud quem enim sibi thesaurizat iram cor
impoenitens, nisi apud eum qui vivos est judicaturus et mortuos?
Neque enim nesciunt etiam illi veteres Libri thesaurum desiderabilem,
de quo ibi scriptum est quod requiescat in ore sapientis (Prov.
XXI, 20, sec. LXX). Et in Proverbiis legitur, quia Deus
thesaurizat diligentibus se salutem (Id. VIII, 21); et
Isaias propheta dicit, In thesauris salus nostra: ibi sapientia et
disciplina et pietas ad Dominum. Hi sunt thesauri justitiae (Isai.
XXXIII, 6). Sed vaniloqui et mentis seductores adversantes
Litteris sacris, quas intelligere nolunt, eligunt ex eis aspera quae
ibi leguntur ad commendandam severitatem Dei; et de Litteris
evangelicis atque apostolicis lenia quae ibi leguntur ad commendandam
bonitatem Dei: et apud homines imperitos hinc ingerunt horrorem, inde
quaerunt favorem: quasi difficile sit ut quisquam similiter blasphemus
atque impius eo modo adversetur Novo Testamento, quo iste Veteri,
carpens de Vetere quibus ibi commendatur Dei bonitas, et e contrario
de Novo quibus ibi commendatur Dei severitas; et clamet invidiosus
atque venenosus: Ecce qui Deus colendus est, misericors et
miserator, longanimis et multae misericordiae; qui non in finem
irascetur, neque in aeternum indignabitur; qui non secundum peccata
nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit
nobis; sed quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis
peccata nostra; qui sicut miseratur pater filios, sic miseratur
timentes se (Psal. CII, 8-13); qui dicit, Nolo mortem
peccatoris, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII,
23, et XXXIII, 11). Non ille qui propter lucrorum
avaritiam, etiam eum servum qui non perdidit talentum quod acceperat,
tantum quia non amplius acquisivit, ligatis manibus et pedibus projici
jussit in tenebras exteriores, ubi esset ei fletus et stridor dentium
(Matth. XXV, 14-30): et qui hominem non habentem vestem
nuptialem de convivio suo tollit, et similiter alligatum simili
supplicio punit (Id. XXII, 11-13): et qui venientibus ad
se, et pulsantibus, et dicentibus, Domine, aperi nobis;
respondet, Non vos novi; tantum quia oleum secum, quod infunderent
suis lampadibus, non tulerunt (Id. XXV, 1-2): et qui
propter unum contumeliosum verbum mittit in gehennam (Id. V,
22): et qui pro temporali cibo non accepto, igne damnat aeterno
(XXV, 41, 42). Haec atque hujusmodi si quis vesana mente
sacrilegus, inde lenia, hinc aspera colligat; ac sic homines
utrarumque Litterarum imperitos a Christo tanquam saevo et crudeli
conetur avertere, et ad Deum Prophetarum misericordem mitemque
convertere; nonne et huic ipsi qui hoc facit Veteri Testamento, quod
ab homine similiter sacrilego posset fieri Novo, impurus atque impius
apparebit? Qui autem recte colit Deum, et profecto utriusque
Testamenti invenit unum Deum, et ejusdem unius Dei in utroque
diligit bonitatem, in utroque metuit severitatem: in illo intelligens
promissum Christum, in isto accipiens redditum Christum.
35. Nonne prius in illis veteribus Libris lectum est, non
reddendum malum pro malo, ubi praecipitur ut si jumentum inimici sui
errare quisque invenerit, revocet domino ejus; et si cecidisse in
via, non pertranseat, sed levet cum illo (Exod. XXIII, 4,
5)? Nonne ibi prius scriptum est, quod Apostolus ponit: Si
esurit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi (Prov.
XXV, 21; Rom. XII, 20)? Nonne ibi prius homo Dei Deo
suo, quod ei utique scit placere, dicit: Domine Deus meus, si feci
istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus
mihi mala (Psal. VII, 4, 5)? Nonne ibi prius Jeremias
propheta describit sancti patientiam, praebentis percutienti se
maxillam (Thren. III, 30)? Nonne ibi prius per alium
prophetam praecipitur, ut malitiam unusquisque fratris sui non
reminiscatur (Levit. XIX, 18)? Quid est ergo quod iste
blasphemus haec tanquam contraria Veteri Testamento de Novo
colligit, aut utrasque Litteras nesciens, aut ut decipiat imperitos,
se scire dissimulans? A quo tamen si quaeratur, utrum non reddat
malum pro malo, qui pro cibo non accepto in ignem mittit aeternum;
profecto turbabitur, et admonebitur incomparabiliter esse mitius oculum
pro oculo, dentem pro dente homini auferre (Exod. XXI, 24),
ubi mensura vindictae modum non transit injuriae, quam propter non
exhibitam humanitatem, tantam rependere severitatem, ubi transitoria
est culpa, et finem non habet poena: atque ita discet, si pervicax
non est, in utroque Dei unius Testamento et amandam bonitatem et
timendam severitatem. Quamvis enim in Vetere Testamento propter
temporalium bonorum promissionem malorumque comminationem, servos
pariat temporalis Jerusalem; in Novo autem, ubi fides impetrat
charitatem, qua lex possit impleri non magis timore poenae quam
dilectione justitiae , liberos pariat aeterna Jerusalem (Galat.
IV, 22-31): tamen et illis temporibus fuerunt justi
spirituales, quos non occidebat littera jubens, sed vivificabat
spiritus juvans (II Cor. III, 6). Unde et fides venturi
Christi habitabat utique in Prophetis, venturum praenuntiantibus
Christum; et nunc sunt plurimi carnales, qui vel haereses faciunt non
intelligendo Scripturas, vel in ipsa Catholica aut adhuc parvuli
lacte nutriuntur, aut tanquam palea perseverans futuris ignibus
praeparantur. Sicut autem Deus unus et verus creator bonorum est et
temporalium et aeternorum, ita idem ipse auctor est amborum
Testamentorum; quia et Novum in Vetere est figuratum, et Vetus in
Novo est revelatum.
36. Ignoscendi autem misericors mansuetudo, propter quam dictum
est, non solum septies, verum etiam septuagies septies fratri
remittenda esse peccata, non ad hoc valet ut sit iniquitas impunita,
aut torpens et dormiens disciplina, quod potius obsit quam diligens
vigilansque vindicta. Claves quippe regni coelorum sic dedit Christus
Ecclesiae, ut non solum diceret, Quae solveritis super terram,
erunt soluta et in coelis; ubi apertissime bonum, non malum pro malo
reddit Ecclesia: verum et adjungeret, Quae ligaveritis in terra,
erunt ligata et in coelo; quia bona est et vindicandi justitia. Illud
enim quod ait, Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus
et publicanus; gravius est quam si gladio feriretur, si flammis
absumeretur, si feris subrigeretur . Nam ibi quoque subjunxit, Amen
dico vobis, quae ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis
(Matth. XVIII, 17-22): ut intelligeretur, quam gravius
sit punitus, qui velut relictus est impunitus. Hic dicat iste, si
placet, Siccine mandata Salvatoris accepimus jubentis, Nemini
reddideritis malum pro malo; sed si quis vos percusserit in unam
maxillam, praebete et alteram; et, Dimittite injurias fratribus
vestris (Id. V, 39-44, et XVIII, 35)? Ecce ab
hominibus non reddentibus malum pro malo, alligatur homo amarius et
infelicius Ecclesiae clavibus, quam quibuslibet gravissimis et
durissimis ferreis vel adamantinis nexibus. Absit, inquit, ut hoc
dicam, quoniam christianus sum. Hoc si vere esset, nec illa
dixisset. Quoniam Deus Prophetarum quorum scripta blasphemat, ipse
est Deus Apostolorum quorum scripta blasphemare formidat.
|
|