|
37. Sed David, inquit, Deum rogavit, et non est exauditus,
nisi oblato sacrificio, ut hominibus qui non peccaverant, parceretur
(II Reg. XXIV): et ideo non est credendus Deus verus, qui
sacrificiis delectatur. Jam de poena occisorum hominum, quibus
quandoque morituris mors illa non obfuit, et eorum tamen mortibus cor
regis sese extollentis merito vaputavit, superius respondimus. De
sacrificio autem valde iste nihil sapit: et ideo fallitur, quia jam
sacrificia talia non offert Dei populus Deo, posteaquam venit unicum
sacrificium, cujus umbrae fuerunt illa omnia, non hoc improbantia,
sed hoc significantia. Sicut enim res una multis locutionibus et
multis linguis significari potest; sic unum verum et singulare
sacrificium multis est antea sacrificiorum significatum figuris. De
quibus singulis hic disputare quam sit longum, videtis. Unum tamen
sciant insipientes, tardi ad intelligendum, et praecipites ad
reprehendendum, quod daemon sibi sacrificium non exigeret, nisi Deo
vero deberi sciret. Falsus enim Deus sic se vult honorari ab eis quos
decipit, quomodo verus Deus ab eis quibus consulit: et maxime
sacrificium est quod praecipue debetur Deo. Nam obsequia caetera quae
divinitati exhibentur, ausi sunt sibi etiam superbiae fastu homines
arrogare. Rarissimi autem commemorantur, qui sibi ut sacrificaretur,
cum regia potestate possent, ausi fuerint imperare. Quicumque tamen
ausi sunt, per hoc se deos haberi voluerunt. Sacrificiis autem Deum
non egere, quis nescit? Sed nec laudibus nostris eget. Verum sicut
nobis, non illi, utile est laudare Deum; sic nobis, non illi,
utile est offerre sacrificium Deo. Quoniam singulari et solo vero
sacrificio pro nobis Christi sanguis effusus est: ideo primis
temporibus ad hoc sacrificium talibus significationibus prophetandum,
immaculatorum animalium sacrificia Deus sibi jussit offerri; ut
quemadmodum illa immaculata erant a corporum vitiis, ita speraretur
immolandus esse pro nobis, qui solus immaculatus fuerat a peccatis.
Quae tempora per prophetam sic praenuntiantur: Deus deorum Dominus
locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum; ex
Sion species decoris ejus. Et paulo post in eodem psalmo: Audi,
populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi: quoniam
Deus Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te;
holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de
domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Quoniam meae sunt
omnes bestiae silvae, pecora in montibus et boves. Cognovi omnia
volatilia coeli, et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam
tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Numquid manducabo
carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo
sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et iterum in fine
psalmi ejusdem: Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me, et
ibi via qua ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Jam de
hoc salutari Dei, quod ipse sit Christus, supra commemoravi atque
monstravi (Supra, n. 15). Quod est autem sacratius laudis
sacrificium, quam in actione gratiarum? Et unde majores agendae sunt
Deo gratiae, quam pro ipsius gratia per Jesum Christum Dominum
nostrum? Quod totum fideles in Ecclesiae sacrificio sciunt, cujus
umbrae fuerunt omnia priorum genera sacrificiorum. Isti autem
vaniloqui reprehensores Veteris Testamenti, etiam si caetera quae
commemoravi de hoc psalmo minus intelligunt, sufficiat eis quantum ad
praesentem quaestionem attinet, quia Deus Prophetarum, qui Deus est
etiam Apostolorum, non manducat taurorum carnes, nec sanguinem potat
hircorum. Talem quippe eum noverant sancti, qui pleni ejus Spiritu
ista dicebant. Unde illud quod David obtulit, ut populo parceretur,
umbra erat futuri, qua significatum est, quod per unum sacrificium ,
cujus illa figura erat , saluti populi spiritualiter parcitur. Ipse
est enim Christus Jesus, qui traditus est, sicut Apostolus dicit,
propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram
(Rom. IV, 25): propter quod etiam dicit, Pascha nostrum
immolatus est Christus (I Cor. V, 7).
|
|