|
38. Unde autem iste probare conatus est, evidenter servisse
daemoniis, qui sacrificiis ea promeruit, volens hoc intelligi de
sancto David, ibi evidentius quanta fraude imperitorum animis
insidietur ostendit. Adhibuit enim Apostolum testem, eo quod
dixerit, Videte Israel carnaliter: nonne qui edunt hostias,
participes sunt altaris? Quid ergo? dico quod idolum sit aliquid?
Sed qui sacrificant, daemonibus sacrificant. Quod non ita scriptum
est: sed ita, Videte Israel secundum carnem: nonne qui de
sacrificiis manducant, socii sunt altaris? Quid ergo? dico quia
idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia quae
immolant , daemoniis, et non Deo, immolant. Nolo vos socios
daemoniorum fieri. Potuit autem accidere, ut secundum
interpretationum varietatem non in rebus, sed in verbis, quod ego
dixi, secundum carnem; alii codices habeant, carnaliter: et quod ego
dixi, qui de sacrificiis manducant; aliqui habeant, edunt hostias;
quod ipse posuit: et quod ego, socii sunt altaris; habeant aliqui,
participes sunt altaris: et quod ego posui, Quid ergo? dico quia
idolis immolatum est aliquid? minus ille posuerit, aut minus codex
ejus habuerit; et ideo tantummodo posuit, quia idolum est aliquid.
Quod vero sequitur multum ad rem pertinet, quia id aliter posuit.
Ait enim Apostolus: Sed quia quae immolant, daemoniis, et non
Deo, immolant. Iste autem dixit, Sed qui sacrificant, daemonibus
sacrificant: quasi omnes qui sacrificant, non sacrificent nisi
daemonibus. Non enim ait Apostolus, Qui sacrificant; sed, quae
sacrificant; vel, sicut a me positum est, immolant: illi scilicet
qui idola colunt; quae sacrificant, daemoniis, et non Deo,
sacrificant, sive, immolant. Et ideo subjunxit, Nolo vos socios
daemoniorum fieri: eos quippe ab idololatria prohibebat. Propter quod
eis ostendere voluit, ita illos fieri socios daemoniorum, si
idolothyta sacrificia manducaverint, quomodo Israel carnalis socius
erat altaris in templo, qui de sacrificiis manducabat. Ideo quippe
addidit, carnaliter, vel, secundum carnem; quia est Israel
spiritualiter, vel secundum spiritum, qui veteres umbras jam non
sequitur, sed eam consequentem quae illis umbris praecedentibus
significata est veritatem. Hinc enim coepit, ut hoc diceret:
Propter quod, dilectissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Deinde
secutus ostendit, ad quod sacrificium jam debeant pertinere, dicens:
Quasi prudentibus dico, judicate vos quod dico. Calix benedictionis
quem benedicimus, nonne communicatio est sanguinis Christi? Panis
quem frangimus, nonne communicatio est corporis Domini? Quia unus
panis et unum corpus multi sumus; omnes enim de uno pane participamus
(I Cor. X, 14-20). Et propter hoc subjunxit, Videte
Israel secundum carnem: nonne qui de sacrificiis manducant, socii
sunt altaris? Ut intelligerent ita se jam socios esse corporis
Christi, quemadmodum illi socii sunt altaris. Et quia ut hoc
diceret, ab idololatria prohibebat; unde locus iste sermonis ejus,
sicut commemoravi, sumpsit exordium: ne putarent ideo non esse
curandum, si de sacrificiis ederent idolorum, quia idolum nihil est,
existimantes sibi haec velut superflua non nocere, confirmavit quidem
et ipse nihil esse idolum: nec ideo se ista prohibere, quia idolis
immolantur quae non habent sensum; sed quia quae immolant, inquit, id
est, idolorum cultores, daemoniis, et non Deo, immolant. Nolo vos
socios daemoniorum fieri. Istum sensum veritas ipsa declarat: quia in
templo cui serviebat carnaliter Israel, non utique idolum colebatur.
Nam si sacrificia quae in illo templo secundum veterem Legem
offerebantur Deo, tanquam idolorum sacrificia damnarentur, vel
tanquam daemoniis immolata, nullo modo ipse Dominus Christus leproso
quem mundaverat, diceret: Vade, ostende te sacerdoti, et offer
munus quod praecepit Moyses in testimonium illis (Matth. VIII,
4). Nondum enim dederat pro sacrificiis illis omnibus sui corporis
sacrificium, nondum suscitaverat sui corporis templum. Nec de illo
templo ejiciens eos qui boves et columbas vendebant, diceret : Domus
mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam
latronum (Id. XXI, 13).
|
|