|
2. Ac primum, quod pius poterat religioso, quaerit iste impius ore
sacrilego, quomodo accipiendum sit quod scriptum est, In principio
fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): quanquam non
addiderit, terram, de qua post loquitur. Quaerit ergo: Quo
principio? ejusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse
vacuum taeduit? Cui respondetur, quia nec Deus esse coepit, nec eum
vacationis suae taeduit, qui neque aliquando non fuit, nec cessando
torpuit, nec operando laboravit: nec sine coelo sedis indiguit, nec
facto coelo sedem tanquam finitis erroribus peregrinus invenit. Potens
est enim beatissime manere in semetipso; templo autem suo quod sunt
omnes sancti, et Angeli et homines , sic impertiri habitationem
suam, ut illi ex ipso habeant tale bonum quo beati esse possint, non
ex eis ille talem domum sine qua beatus esse non possit. Aut ergo sic
intelligendum est quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum
et terram, ut principium sit ex quo esse coeperunt; non enim Deo
coaeterna semper fuerunt, sed facta initium ex quo esse inciperent
acceperunt: aut certe quia in principio sibi coaeterno fecit Deus
coelum et terram, hoc est, in unigenito Filio. Ipse est enim
Sapientia, de qua dicit Apostolus: Christum Dei Virtutem et Dei
Sapientiam (I Cor. I, 24). Et Deo qui fecit coelum et
terram, dicitur in Psalmo: Omnia in Sapientia fecisti (Psal.
CIII, 24). Aut si de Psalmo iste non vult accipere
testimonium, Apostolum audiat de Christo loquentem: Quia in ipso
condita sunt omnia, in coelo et in terra, visibilia et invisibilia
(Coloss. I, 16).
3. Deus igitur nec coepit esse, nec desinet: sed opera ejus quaedam
incipientia certo fine esse desistunt, sicut tempora et temporalia;
quaedam incipientia permanebunt, sicut ipsa sanctorum hominum, quam
percepturi sunt, vita aeterna. Quod iste non vidit, qui putavit esse
dicendum ac definiendum, nullum esse sine fine principium: nec ipsum
potuit attendere numerum, cujus initium est ab uno, et finis in
nullo. Nullus quippe numerus quamlibet magnus, vel dicitur, vel si
dici jam non potest, cogitatur, cui non addi possit ut major sit. Et
puto quod iste, quamlibet haeresim sub nomine Christi teneat contra
Christum, vitam sibi promittit in Christo, utique beatam, cujus
tunc poterit esse principium, cum vitae hujus miserae finis fuerit.
Respondeat itaque, beata illa vita, quam non negat habituram vel
habere principium, utrum habitura, an non habitura sit finem? Si
dixerit habituram, quomodo se audebit dicere christianum? Si dixerit
non habituram, ubi est quod ausus est dicere, nullum esse sine fine
principium?
|
|