|
39. Sane de apocryphis iste posuit testimonia, quae sub nominibus
apostolorum Andreae Joannisque conscripta sunt. Quae si illorum
essent, recepta essent ab Ecclesia, quae ab illorum temporibus per
episcoporum successiones certissimas, usque ad nostra et deinceps
tempora perseverat, et immolat Deo in corpore Christi sacrificium
laudis, ex quo Deus deorum locutus vocavit terram, a solis ortu usque
ad occasum. Haec quippe Ecclesia est Israel secundum spiritum; a
quo distinguitur ille Israel secundum carnem, qui serviebat in umbris
sacrificiorum, quibus significabatur singulare sacrificium quod nunc
offert Israel secundum spiritum, cui dictum atque praedictum est,
Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi
(Psal. XLIX, 2, 7): et caetera, quae jam supra
commemoravi. De hujus enim domo non accipit vitulos, neque de
gregibus ejus hircos. Iste immolat Deo sacrificium laudis, non
secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedec. Quod in
eo psalmo positum est, quem Dominus Jesus in Evangelio de se
conscriptum esse testatur, quaerens a Judaeis respondentibus Christum
filium esse David, quod solum de illo carnaliter noverant, quomodo
eum David in Spiritu dixerit Dominum. Tunc enim hujus psalmi
commemoravit exordium: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris
meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ibi quippe et
hoc dictum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Matth. XXII,
42-45; Psal. CIX, 1, 4). Noverunt qui legunt, quid
protulerit Melchisedec, quando benedixit Abraham (Gen. XIV,
18, 19): et si jam sunt participes ejus, vident tale sacrificium
nunc offerri Deo toto orbe terrarum. Dei autem juratio incredulorum
est increpatio. Et quod Deum non poenitebit, significatio est quia
hoc sacerdotium non mutabit. Mutavit quippe sacerdotium secundum
ordinem Aaron. Unde alius propheta dicit ad eum qui carnaliter est
Israel: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens,
et hostiam non accipiam de manibus vestris. Ecce quod est secundum
ordinem Aaron. Cur autem hoc non accipiat, addit, et dicit: Quia
ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus,
et in omni loco incensum offertur nomini meo, et hostia pura; quia
magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens
(Malach. I, 10, 11). Ecce quod est secundum ordinem
Melchisedec. Incensum enim quod est graece TYMIAMA, sicut
exponit Joannes in Apocalypsi, orationes sunt sanctorum (Apoc.
V, 8). Deus quippe ille, sicut canitur in Psalmo, qui vocavit
terram, a solis ortu usque ad occasum; cui terrae, id est, cui
populo diffuso a solis ortu usque ad occasum, diceret, Non accipiam
de domo tua vitulos; immola Deo sacrificium laudis (Psal.
XLIX, 2, 9, 14): ipse per hunc prophetam quod certissime
futurum erat jam velut factum praedicans ait, Ab ortu solis usque ad
occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco
incensum offertur nomini meo, et hostia pura; quia magnum est nomen
meum in gentibus.
40. Non enim sicut hominem poenitet Deum; sed sicut Deum:
quemadmodum non sicut homo irascitur, nec sicut homo miseretur, nec
sicut homo zelat; sed omnia sicut Deus. Poenitentia Dei non est
post errorem: ira Dei non habet perturbati animi ardorem:
misericordia Dei non habet compatientis miserum cor, unde in latina
lingua nomen accepit: zelus Dei non habet mentis livorem. Sed
poenitentia Dei dicitur, rerum in ejus potestate constitutarum
hominibus inopinata mutatio: ira Dei est vindicta peccati:
misericordia Dei est bonitas opitulandi : zelus Dei est providentia,
qua non sinit eos quos subditos habet, impune amare quod prohibet.
Unde iste qui tam loquaciter exagitavit Dei poenitentiam, discat
primo, vix inveniri aliquid quod digne de Deo dici possit; sed
plurima et pene omnia nos de illo dicere loquendi necessitate, quae
magis homines ex hominibus metiuntur, sicut autem intelligenda de illo
sunt vix a paucis et spiritualibus intelliguntur. Propter quod
providentissime Scriptura divina de illo ineffabili loquens ad quaedam
etiam verba descendit, quae jam hominibus et ipsis carnalibus, cum de
Deo sermo est, videntur absurda et indigna: ut cum timentur ista sic
accipi, quomodo in hominibus solet, et discutiuntur quemadmodum de
Deo bene accipi possint, ibi discatur etiam illa quae humanis sensibus
in eisdem Scripturis Deo digna videbantur, non secundum hominum mores
intelligi vel credi oportere. Cito enim videtur poenitentia, sicut ab
hominibus agitur, non cadere in Deum: sed non cito videtur etiam
misericordia, sicut homines miserentur, non cadere in Deum. Ex illo
ergo quod requirendum fatetur, discit homo et hoc requirere, quod jam
sufficere arbitrabatur. Sic ergo quando eum poenitet, non mutatur,
et mutat; sicut quando irascitur, non movetur, et vindicat; et
quando miseretur, non dolet, et liberat; et quando zelat, non
cruciatur, et cruciat.
41. Numquid autem in libris Testamenti novi desunt haec verba,
quae si accipiantur sicut in hominibus intelligi solent, nullo modo
congruunt divinitati, et gravem pariunt offensionem? Cum enim de
Christo verissime dicat evangelista, quod non opus habebat ut ei
quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset
in homine (Joan. II, 25); cur ipse quibusdam dicit, Nescio
vos (Matth. XXV, 12)? Ipsos denique sanctos suos cum
praescierit et elegerit ante mundi constitutionem: quid est quod dicit
Apostolus, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo
(Galat. IV, 9); quasi nunc eos cognoverit, quos antea
nesciebat? Quod vero ait, Spiritum nolite exstinguere (I Thess.
V, 19), tanquam exstingui Spiritus possit, quis ferat , nisi
qui ea prudenter intelligit? Nonne in Evangelio scriptum est: Qui
credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est
Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan.
III, 36)? Calumnietur ergo et huic verbo iste blasphemus, et
dicat: Qualis est qui irascitur, cum scriptum sit, Iracundia viri,
justitiam Dei non operatur (Jacobi I, 20)? Calumnietur isto
modo et Apostolo dicenti, Numquid iniquus Deus qui infert iram
(Rom. III, 5)? Jam porro si quisquam diceret, Confundetur
Christus, et hoc eo tempore quo judicaturus est vivos et mortuos;
quis eum christianus patienter audiret? Tamen in Evangelio, Qui
me, inquit, confusus fuerit, et verba mea, in generatione ista
adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum cum venerit
in gloria Patris sui cum Angelis sanctis (Marc. VIII, 38).
Cur autem orantes dicimus, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI,
9), si semper est sanctum; nisi quia verum est et quod scriptum est
de quibusdam, quia polluerunt nomen Domini Dei sui (Ezech.
XLIII, 8)? Et cur dictum est Domino, Memento mei cum
veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42), si nihil
obliviscitur; nisi quia non insipienter, sed intelligenter ei
dicitur, Oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram
(Psal. XLIII, 24)? Ergo et scienter nescit; et quod
semper scivit, aliquando cognoscit; et cum exstinguitur a negantibus,
inexstinguibilis permanet; et tranquille irascitur; et confundi non
potest, etiam quando confunditur; et nomen ejus pollui non potest,
etiam quando polluitur; et oblivisci non potest, etiam quando
obliviscitur; et meminit, etiam quando admonetur. Sic est
ineffabilis. Haec enim de illo dicuntur, de quo nihil ab homine vel
hominis satis digne et satis competenter dicitur. Quae cum ita sint,
quis religiosus non istum exsufflet ut pulverem, quem projicit ventus a
facie terrae (Psal. I, 4); qui tumens et elatus atque irruens in
oculos infirmorum, eosque perturbans, videtur sibi aliquid dicere,
arguendo verba in Vetere Testamento quae non intelligit, nec intuendo
quae in Novo intelligit?
42. Hoc autem de poenitentia Dei, unde factum est ut loqueremur,
cum commemoraremus prophetiam de Christo, ubi dictum est, Juravit
Dominus et non poenitebit cum, Tu es sacerdos in aeternum, secundum
ordinem Melchisedec, ad commendandum sacrificium salutare, in quo pro
nobis sacer sanguis effusus est, cujus umbrae fuerant sacrificia, quae
de pecoribus immaculatis jussa sunt immolari: hoc ergo de poenitentia
Dei, ne sic eam putaret accipiendam, ut ex eo quod non intelligit,
in blasphemiarum latratus rabidus insaniret, habebat unde commoneretur
in proximo. Ipse quippe commemoravit Deum dixisse: Poenitet me
unxisse Saül in regem . Hoc autem scriptum est Samueli sancto
dictum fuisse, per quem Deus arguit Saülem, quod homini quem Deus
occidi jusserat, pepercisset, exhibens velut misericordiam contempta
obedientia: quasi vero melius nosset quid de homine fieri debuerit,
quam ille qui hominem fecit. Ubi quod saluberrimum est discimus, ut
semper divinum praeceptum, humanum in nobis vincat affectum. Idem
tamen Samuel cui dixerat Deus, Poenitet me unxisse Saül in regem;
dicit evidenter, Deum non poenitere. Nam ita scriptum est: Et
factum est verbum Domini ad Samuel, dicens, Poenitet me quod
constituerim Saül in regem, quoniam aversus est a me, et verba mea
non custodivit: Et paulo post Saüli dixit ipse Samuel: Disrupit
Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo
bono super te, et dividetur Israel in duo: et non convertetur, neque
poenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum (I
Reg. XV, 11, 28, 29). Ecce qui noverat intelligere Deum
sine miseria miserantem, sine ira irascentem, sine zelo zelantem,
sine oblivione obliviscentem, sine ignorantia nescientem, sine
poenitentia poenitentem: non iste qui secundum verbum Dei non
loquendo, et Litteras ejus non considerando, et voces earum non
advertendo, factus est mutus latrator, caecus lector, surdus
auditor.
43. Obliviosus, inquit, Deus et emortua memoria arcum posuit in
nubibus, qui iris dicitur, unde commoneatur non amplius humanum genus
delere diluvio (Gen. IX, 12-17), quid agat omnino
nesciens, cui merito opus sit assiduo monitore. Iste vero non
memoria, sed anima mortua quid loquatur nesciens, si in rebus
apertioribus calumniatur, quanto magis caligat in nubibus, et delirare
compellitur? Cui tamen ut cito respondeam, ita dico Deum admoneri se
voluisse, quamvis non sit oblitus, sicut Christus doceri se voluit
ubi Lazarus positus fuerit, quamvis non esset ignarus. Nolo enim
dicere, quos arcus ille significet , resplendens e nubibus fulgore,
et radiis luminis quo roscida illustratur obscuritas, grata quodam modo
confessione respondens; et quomodo Deus non perdat orbem diluvio
spirituali, dum est eorum memor, quorum illuminatae nubes figuram
gerunt: horum enim nomina scripta sunt in coelis, ut memor sit eorum
Pater qui est in coelis; quoniam non de suo lucere se sciunt, sed de
sole justitiae, sicut illae nubes de sole visibili. Sed ex illo quod
commemoravi, urgendus est, quomodo accipiat Dominum dicentem de
Lazaro, Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34); et locus ei,
tanquam ignoret, ostenditur. Nisi enim aliquid eum ista, qua
nesciens videbatur, inquisitione significasse fateamur, quomodo
praedicamus Christum non solum scisse praesentia, verum etiam futura
praescisse? Maxime quia iste in eam se praecipitavit mirabili
caecitate sententiam, ut diceret, Nemo nisi ignarus interrogat? Ubi
cogitare non potuit, quoties Christus interrogaverit. Annon
interrogat qui dicit: Quid vobis videtur de Christo? cujus est
filius (Matth. XXII, 42)? Quid hoc testimonio manifestius?
Quod si nimium durus est, numquid etiam ibi negabit interrogasse
Christum, ubi se ipse interrogare testatur, dicens: Interrogabo vos
et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in
qua potestate haec facio: Baptisma Joannis unde erat? e coelo, an
ex hominibus (Id. XXI, 24, 25)? Ubi nunc se abscondet
loquacissimus contra Deum, et desperatissimus disputator? Ubi est
quod ait, Nemo nisi ignarus interrogat? Ecce Christus ignarus non
est, et tamen interrogat. His nempe oculis reprehendit Prophetarum
Deum, quibus non videt Christum. Sed in talibus interrogationibus
apertissime doctor est Christus. In his autem quando ait, Ubi
posuistis eum? et, Quis me tetigit (Luc. VIII, 45)? et si
quid dixisse hujusmodi legitur, videtur doceri velle quod nescit, et
tamen scit. Sic ergo et in illis Libris Deus tanquam oblitus
admonetur, sed tamen absit ut quidquam unquam obliviscatur.
44. Quid illud ipsum quod dixit Dominus discipulis suis,
Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Id. X,
20), nonne videtur tanquam ex illo arcu qui refulget ex nubibus,
velut quibusdam in coelo Deus litteris admoneri? Nisi haec pie
accipiantur, donec fides impetret ut intelligantur, nonne ut fabulosa
ridentur? Quibus ridentibus, nisi insipientibus, et eo ipso quo
sapientes sibi videntur, magis magisque dementibus? Quis enim cogitat
quomodo ad memoriam Dei scribantur in coelis sequentes Dominum,
derelinquentes autem Dominum scribantur in terra, de quibus propheta
Jeremias dicit: Universi qui derelinquunt te, confundantur;
recedentes , super terram scribantur (Jerem. XVII, 13)?
Quos bene intelligitur significasse Jesus, quando Judaei victi atque
confusi, cum audissent, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem
jaciat, unus post alterum recesserunt. Tunc autem ille ostendens de
quo numero essent, digito scribebat in terra (Joan. VIII,
7-9).
|
|