|
45. Si putamus, inquit, merito conversationis suae homines diluvii
excepisse sententiam, et Noe justum ad reparationem creaturae melioris
esse servatum; cur exinde pejores oriuntur, et in eosdem actus vitae
sordentis, humani generis etiam nunc nativitas revolvitur? Ita hoc
dicit, tanquam vixerit cum eis qui diluvio perierunt, et inde noverit
quod nunc pejores oriuntur. Sed sive in pejore, sive in eodem, sive
in meliore actu post diluvium genus versetur humanum, puto Deo
dimittendum esse judicium , qui novit retribuere unicuique secundum
merita ejus: non huic cani rabido adversus Dominum suum latranti, vel
asino stulto adversus stimulum calcitranti. Apostolus clamat, O
altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia
sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit
sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33,
34)? et iste illi cui nullus est consiliarius, audet esse
adversarius. Quid autem interest, morituris cunctis, quantum ad
mortem attinet corporis, utrum singillatim, an simul omnes pariterque
moriantur; nisi quod cum singuli moriuntur, et omnes mortem et omnes
de mortuis patiuntur dolorem; cum autem simul universos rapit unus
interitus, saltem nemini relinquitur luctus? Verum etiam altius in
illo diluvio consilium Dei fuit, quam cor infidelium vel novit vel
capit. Sed nolo me, apostolum Petrum potius audiat iste dicentem:
In diebus Noe cum fabricaretur arca, octo animas salvas factas per
aquam: quod et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit, non
carnis depositio sordium; sed conscientiae bonae interrogatio in Deum
per resurrectionem Jesu Christi (I Petr. III, 20, 21).
Ecce habet expositum diluvii sacramentum. Ubi propterea est additum,
per resurrectionem Jesu Christi, ut diem intelligeremus octavum,
quod significavit in arca numerus hominum: octavo enim die, hoc est,
post septimum sabbati Dominus resurrexit. Sic ergo illa quae gesta
commemorantur, si quis intelligit, etiam prophetiae fuerunt. Sed
iste praeter arcam, id est, praeter Ecclesiam constitutus, submersus
est diluvio, non ablutus.
|
|