|
46. De testimonio quoque Isaiae prophetae calumniatur atque
blasphemat, eo quod dixerit, Filios genui et exaltavi, ipsi autem me
spreverunt; et eosdem paulo post appellaverit semen pessimum (Isai.
I, 2-4), tanquam se ostendens genitorem malorum, cujus filii
sunt semen pessimum: nesciens ob hoc eos dici semen pessimum, quoniam
gratiae Dei qua ejus filii facti fuerant, peccando degeneres
exstiterunt, eorum filii facti quorum imitatores esse voluerunt. Unde
illis alio loco dicitur, Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua
Cethaea (Ezech. XVI, 3): quarum gentium sunt impietatem
malitiamque sectati, ex quibus tamen carnis originem non ducebant.
Sed solvat iste quaestionem evangelicam, ubi Dominus dicit: Si vos
cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis
Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Luc.
XI, 13)? Dicat quemadmodum sit bonus Deus malorum pater:
utrumque enim Veritas dixit. Annon erant mali quibus ait, Si ergo
vos cum sitis mali? Annon habebant Deum bonum patrem quibus ait,
Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus
se? Porro si mali appellati sunt propter peccata, sine quibus non est
in hac infirmitate mortalium quorumlibet etiam vita justorum; quanto
convenientius semen pessimum diceretur, quod nasceretur impia
voluntate, et moribus exsecrabilibus pullularet?
47. Sed hunc, inquit, Deum Dominus Christus appellavit arborem
malam facientem fructus malos. Imo vero hujus talia sentientis tanquam
malae arboris, iste ipse sermo blasphemus, fructus est malus. Nam
hominem malum dixisse Dominum arborem malam, cujus fructus mali essent
opera mala; et hominem bonum arborem bonam, cujus fructus boni essent
opera bona (Matth. VII, 15-20); id est, ipsas hominum
voluntates, vel malam mali hominis, vel bonam boni hominis diversas
esse arbores diversos fructus ferentes, satis evidenter ipse testatur,
dicens: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus
homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Quomodo autem diceret,
Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem
malam, fructum ejus malum (Id. XII, 35, 33); nisi homo
posset nunc in hoc, nunc in illud mutata voluntate converti?
|
|