|
48. Sed ipse Deus, inquit, per eumdem prophetam fatetur, et
dicit, Ego sum Deus faciens bona et creans mala (Isai. XLV,
7). Ita plane: ipse est enim Deus, de quo dicit Apostolus,
Vides ergo bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI, 22). Haec
autem severitas ejus damnabilibus mala est, quia malum illis
damnationis importat. Nam quia justa est, alio modo reperitur bona:
omne enim justum bonum. Quam vero eleganter sibi videtur iste verba
discutere atque discernere, nesciens quid loquatur? Quandoquidem hoc
ipsum quod ita posuit hoc testimonium, ut non diceretur, Faciens bona
et mala; aut, creans bona et mala; aut, creans bona et faciens
mala; sed, faciens bona et creans mala: vult vertere in crimen; et
conatur ostendere, quod fit, forinsecus fieri; quod autem creatur,
apud ipsum esse creatorem, atque inde procedere: ut videlicet Deus
Prophetarum tanquam extranei a se boni factor aliquando fuisse
videatur, creator autem mali tanquam natura malus de se ipso proferens
quod creavit. Quae verba si ex consuetudine consideremus locutionis
humanae, et fieri et creari, non solum filii quos de semetipso quisque
generat, verum etiam magistratus dicuntur atque urbes, et quaecumque
alia quae non exeunt de gignente, sed forinsecus fiunt. Si autem
quomodo Scripturae sanctae, quibus iste insidiatur, loqui soleant,
perscrutemur, aut hoc est facere quod creare, a quo tamen distinguitur
gignere; et variandi verbi causa, non ad aliquam rerum differentiam
dici potuit, faciens bona et creans mala; cum dici etiam posset,
creans bona et faciens mala: aut si ullam voluisset propheticus
Spiritus hic esse distantiam, multo accommodatius sic acciperentur
haec verba, ut intelligeremus id fieri, quod si non fieret, omnino
non esset; creari autem, ex eo quod erat condi aliquid vel constitui,
sicut diximus creari magistratus atque urbes: nam et illi ex iis qui
jam homines erant constituuntur in honoribus, cum magistratus
creantur; et ligna et lapides quibus construuntur urbes, utique jam
erant, sed nondum in illam rerum faciem, quam videmus in urbibus,
quodam ordine et compositione venerant; quod cum fit, creari urbes
dicuntur. Quod enim Graeci appellant KTIZEIN, hoc nostri
aliquando creare, aliquando constituere, aliquando condere
interpretantur, quod saepissime idem significat in illis Litteris quod
est facere. Nam et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, et Deus
creavit hominem inexterminabilem (Sap. II, 23), legimus: et
si aliquando cum aliqua differentia dicitur, hoc rectius potest
interesse quod dixi, ut facere sit quod omnino non erat; creare
autem, ex eo quod jam erat ordinando aliquid constituere. Ideoque hoc
loco dictus est Deus creans mala, quoniam peccantibus ea convertit in
malum dispositione severitatis suae, quae bonitatis ejus largitate bona
facta sunt. Unde dicit apostolus Paulus: Christi bonus odor sumus
in omni loco , et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt:
quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in
mortem. Sed cum continuo sequatur, et dicat, Et ad haec quis
idoneus (II Cor. II, 15, 16)? nonne importuni quodam modo
sumus ingerere ista carnalibus non studiosis, sed contentiosis, nullo
modo idoneis ea capere, quae utinam saltem desinerent carpere?
49. Quantus quippe conflictus adversus Arianos fuerat excitatus,
ne unigenitum Filium dicerent esse creaturam, idem putantes creatum
esse quod genitum, iste fortassis ignorat. Sed ut ejus regula fallax
atque distorta, ex eodem prophetico et evangelico testimonio, quod
ipse posuit, percussa frangatur; sic Deus loquitur per prophetam:
Ego creans lucem et faciens tenebras, faciens pacem et creans mala
(Isai. XLV, 7). Quod ipse nec totum, nec sicut illic
legitur, posuit. Atque illud quidem facile dissimulandum est, quod
pro pace posuit bona; quoniam pax bona est. Sed illud praetereundum
non est, quia hujus sententiae partem superiorem dolo potuit
praeterire, ne diceret, creans lucem: quia cum sit lux etiam
confitente ipso utique bona, ab eo creatam noluit confiteri, quem non
vult creare nisi mala. Magis ergo indifferenter id positum debemus
accipere, creare et facere: distinctionis tamen, quam sibi iste
fecit, regula fracta est; quoniam Deus Prophetarum, quem de verbo
quod non intelligit culpat, ibi legitur creator bonorum, quod negat.
Itemque ex Evangelio. Nempe nobis tanquam plurimum suis partibus
faveret, opposuit quod Dominus ait, Arbor bona bonos fructus facit,
et arbor mala malos fructus facit (Matth. VII, 17). Cur ergo
non secundum istum, Creat, dixit; non, facit; si vera est ejus
differentia, qua facientem a creante distinguit dicens, quod fit,
alienum esse a faciente, quoniam de foris accedit ; quod autem
nascitur, proprium ejus esse qui generat? Hinc enim existimat Deum
generatorem malorum, quia dictum est, creans mala; putans quod et
Ariani putaverunt, in Scripturis illis nihil interesse, utrum
generari dicatur aliquid, an creari: sed certe in eo quod Dominus
arborem bonam fructus bonos, malam malos non dixit creare, sed
facere, videat iste suam regulam fractam, et comprimat linguam. Quid
enim stultius, quam dicere, Deum Prophetarum esse arborem malam, et
id velle intelligi in eo quod Dominus ait, Arbor mala fructus malos
facit: et rursus dicere, Non facit mala, sed creat; quia si
faceret, aliena ab illo essent, eique forinsecus accederent; cum vero
creat, ipse illa de seipso tanquam radicitus generat? Non ergo de
isto Deo Dominus ait, Arbor mala malos fructus facit: quoniam creat
mala iste, non facit. Ecce qui audet accusare Prophetas, qui ex
Evangelio a se productis testibus refragatur.
|
|