|
4. Quaerit etiam: Si mundus iste bonum aliquid est, cur non olim
ex initio ab eo factum est, quod melius fuit? Quasi se ipso aliquid
melius Deus fecerit mundum: aut ideo non debuerit hoc bonum fieri,
quia non est aequale facienti. Quod autem quaerit, cur non istud olim
ex initio factum sit; responsum habeat, Imo vero olim ex initio
factum est: ex initio utique suo, non Dei, cui nullum est initium.
Si autem hoc initium significari potuit, eo quod dictum est, In
principio fecit Deus: quid est quod calumniatur velut interrogans, in
quo principio fecerit; cum ipse rursus quaerat, cur non olim ex initio
factum sit? Proinde sua verba illi replicanda sunt. Nam sicut ipse
propter id quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et
terram, argumentatur et dicit, In principio igitur quo? ejusne quo
idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum taeduit? ita et
nos ad id quod ait, Cur non istud olim ex initio factum est ab eo?
respondeamus, et dicamus ei, Ex initio igitur quo? ejusne quo idem
Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum taeduit? Hoc quippe
illi displicet, quod non olim ex initio Deus fecerit coelum, cum
dicit, Cur non olim ex initio? Tanquam ex illo initio facere
debuerit, ex quo est ipse qui fecit. Cur non hic timuit, ne
dicendo, ex initio ex quo est ipse Deus, eum debuisse facere coelum,
diceretur ei: Habet ergo Deus initium, ac per hoc secundum
sententiam tuam habebit et finem; tu enim dixisti, nullum esse initium
sine fine? Porro si Deus caret initio, quomodo faceret aliquid ex
initio ex quo ipse est ? Ac per hoc ex initio fecit illo ex quo
fecit, id est, ex quo coepit esse quod fecit. Aut ergo deus ipsorum
nihil boni unquam fecit: aut secundum istum, quodcumque boni fecit,
ex illo initio fecit ex quo ipse est; et habenti initium, metuendus
est finis: aut sanctae Scripturae verbis debet acquiescere, et
intelligere Deum, qui ex nullo coepit esse principio, fecisse coelum
in principio, vel ex quo coelum esse coepit, vel in Filio; qui
Judaeis interrogantibus, quis esset, principium se esse respondit
(Joan. VIII, 25).
5. Nisi forte dicturus est, aliud initium, aliud vero esse
principium. Si ergo ita esset scriptum, In initio fecit Deus coelum
et terram; nihil contra hoc iste moveretur, qui dixit, Cur non olim
ex initio factum est? quandoquidem legeret, In initio fecit Deus;
non existimans impium, si credatur Deus habere initium, sed non
habere principium. Quod si ita est, emendetur hoc auctore
Evangelium, ubi scriptum est: In principio erat Verbum. Cur enim
non etiam hic iste dicat, In principio igitur quo? ejusne quo idem
Verbum esse coepit? Et quia Deus erat Verbum, potest etiam sic
dicere, quemadmodum in hoc libro dixit: Ejusne quo idem Deus esse
coepit? Dicat hic, si placet, etiam illam definitivam suam, ubi
audit, In principio erat Verbum: dicat etiam hic, si audet,
Nullum est principium sine fine; ut ab ipsis etiam Manichaeis, qui
eum fortasse, quia inimicum Legi Prophetisque reperiunt,
libentissime legunt, judicetur insanus. Quia vero displicet ei Deus
qui fecit mundum, cur non displicet per quem factus est mundus? De
Christo enim scriptum est: In hoc mundo erat, et mundus per eum
factus est (Joan. I, 1, 10).
|
|