|
6. Intelligat utique Deum facere bona posse, bonis autem a se
factis egere non posse: unde nec faciendis eguit, qui factis non
eget. Sed summe bonus fecit omnia, sibi quidem imparia, sed tamen
bona. Bonum quippe etiam non summum, imo vero etiam infimum, nisi a
summo bono esse non posset. Nimis autem de Deo male sentit, qui
propterea bonum esse aliquid negat, quia aequale Deo non esse
cognoscit. Ita enim non erit ille summum, sed infimum bonum, si
quidquid eo minus est, jam non est bonum. Porro si in rebus quas
condidit, ea quae sunt prima bona valde sunt imparia Conditori, quia
ille fecit, haec facta sunt; profecto qui talibus non eguit ad
augendam beatitudinem suam, multo minus inferioribus atque omnino
infimis eguisse credendus est. Quae tamen fecit tanquam bonorum omnium
constitutor. Nam Dominus Jesus , per quem factus est mundus, non
sola coelestia, sed etiam terrestria, eorumque terrestrium quae
videntur exigua, Deum creasse et creare sic indicat, cum dicit: Si
ergo fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus
sic vestit; quanto magis vos modicae fidei (Matth. VI, 30)?
Unus ergo atque idem Deus est institutor coeli et terrae, stellarum
et herbarum, quidquid mensura, forma, ordine suo constat in coelo et
in terra, quidquid vivit in coelo et in terra, quidquid sentit in
coelo et in terra, quidquid intelligit in coelo et in terra. Quae non
solum illi a quo sunt condita, sed nec inter se esse oportebat
aequalia: et ideo sunt omnia . Nam si essent aequalia, unum genus
bonorum esset, non omnia. Nunc vero ideo sunt omnia bona, quia sunt
aliis alia meliora, et bonitas inferiorum addit laudibus meliorum: et
in rerum bonarum inaequalitate ipsa est jucunda gradatio, ubi minorum
comparatio ampliorum est commendatio.
|
|