|
7. Ea vero quae dicuntur mala, aut vitia sunt rerum bonarum, quae
omnino extra res bonas per se ipsa alicubi esse non possunt; aut
supplicia peccatorum, quae de justitiae pulchritudine veniunt. Sed
ipsa quoque vitia testimonium perhibent bonitati naturarum. Quod enim
malum est per vitium, profecto bonum est per naturam. Vitium quippe
contra naturam est, quia naturae nocet: nec noceret, nisi bonum ejus
minueret. Non est ergo malum nisi privatio boni. Ac per hoc nusquam
est nisi in re aliqua bona: et si non summe bona, quoniam summe bona
incorruptibilis et immutabilis perseverat, ut Deus est; non tamen
nisi in bona, quoniam non nocet nisi minuendo quod bonum est. Ac per
hoc bona sine malis esse possunt, sicut ipse Deus, et quaeque
superiora coelestia: mala vero sine bonis esse non possunt. Si enim
nihil nocent, mala non sunt: si autem nocent, bonum minuunt: et si
amplius nocent, habent adhuc bonum quod minuant: et si totum
consumunt, nihil naturae remanebit cui noceatur; ac per hoc nec malum
erit a quo noceatur, quando natura defuerit, cujus bonum nocendo
minuatur.
|
|