|
8. Utrum autem aliqua natura, hoc est, substantia prorsus ad
nihilum redigatur, disputatio subtilissima est. Sed fides veracissima
Deo cantat: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es
(Psal. CI, 27, 28). Nec fecit igitur, nec regit mutabilia
bona, nisi immutabile bonum, quod est Deus. Porro bona mutabilia
propterea bona sunt, quoniam a summo bono facta sunt; propterea
mutabilia, quia non de ipso, sed de nihilo facta sunt. Quamobrem et
ipsa mortalia, quamvis ex aliqua parte poenalia sint eis quibus sola
immortalitas potest perfectae beatitudinis implere mensuram; habent
tamen proprium decoris locum in pulchritudine temporum: sed major quam
humanus est sensus, quo talis pulchritudo sentitur. Fides tamen illa
quae Deo suo dicit, Omnia in mensura, et numero, et pondere
constituisti (Sap. XI, 21), quamvis amore vivendi conditionem
mortis exhorreat, Creatorem tamen omnium bonorum etiam de bonis
mortalibus laudat. Nam iste ipse qui reprehendit, nec Deum esse
credit, cujus terrena opera videt esse mortalia, eumdem sermonem
suum, qui usque adeo illi placuit, ut eum litteris memoriaeque
mandaret, nisi vocibus ad sua quaeque verba pertinentibus, et
incipientibus tamen et deficientibus, implere non posset: ita
pulchritudinem disputationis, qua vult persuadere, quidquid oritur et
moritur bonum esse non posse, nisi orientibus et morientibus syllabis
non potuit explicare. Quid ergo mirum si in tam magna universitate
naturae est aliquod infimum bonum in ordinibus temporum, quod non
permansione rerum, sicut nonnulla sublimia spiritualia, sed pro decore
sui generis, imo atque terreno exortu occasuque sit pulchrum?
9. Quae cum ita sint, non calumnietur dicenti Scripturae, Vidit
Deus lucem quia bona est (Gen. I, 4). Non solum enim lucem
quam vocavit diem, et firmamentum quod vocavit coelum, et solem et
lunam et caetera sidera; verum etiam ligna et herbas, et in aquis ac
terris quaecumque mortalia, et creavit Deus summe bonus, et vidit
quia bona sunt in genere atque ordine suo. Nec timuit qui Spiritu
Dei revelante scripsit hunc librum, futuros impios reprehensores,
vaniloquos, et mentis seductores, primitus suae, deinde aliorum,
quos delectat blasphema loquacitas: quia et ipsos in quantum homines
sunt, in quantum corpore atque anima rationali constant, in quantum
membra corporis eorum suis distinguuntur officiis, et concordissima
differentia in unitatem suae pacis mirabili ordinatione consentiunt, in
quantum anima eis naturali excellentia praestat atque imperat, in
quantum sensus carnis quinque partitos implet ac vegetat, dissimili
potentia, sociali convenientia, in quantum etiam mente atque ratione,
quod bestialis anima non valet, potest sapere atque intelligere ,
vidit Deus quia boni sunt; et ideo creavit. Non enim tantum creatos
postea vidit; sed et creandos ante praevidit: et quod perversa
voluntate et caeco errore maligni sunt, non ideo vidit quod non essent
creandi; praevidit enim ubi sint ordinandi: et sic eos ex eadem massa
primae praevaricationis merito damnata fecit vasa irae, si usque in
finem in hac malignitate perdurant, ut prosint vasis misericordiae
(Rom. IX, 22, 23), quo per eorum acumina vanitatis
diligentius arcana veritatis inquirant. Magna quippe opera Domini,
exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2). Quid autem
mirum est quia displicet humanae stultitiae, quod opera sua placent
divinae sapientiae? Quid est enim aliud, Vidit lucem quia bona est,
nisi quia placuit ei ?
|
|