|
10. Sed iste vaniloquus blasphemator, qui scripsit librum
sacrilegis conviciis plenum (in quo utinam opus ejus displiceret ei,
et non putaret quia bonum est, sed videret quia malum est), videte
quid dixerit: Adeo antea nescivit, inquit, lux quid esset, ut modo
eam primum videns optimam judicaret. Ergo et Dominus Jesus quando
auditis verbis Centurionis miratus est, et dixit discipulis suis,
Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth.
VIII, 10), nescivit antea fides illa quid esset, ut tunc eam
primum videns optimam judicaret. An vero alius eam in corde
Centurionis operabatur, quam ipse qui mirabatur? Et profecto amplius
est unde possint blasphemare insipientes et infideles, quod miratus est
Jesus quantamcumque hominis fidem, quam quod vidit Deus lucem quia
bona est. Potest enim quisque etiam solita videre quia bona sunt, hoc
est, sibi ea placita comprobare: quisquis autem miratur, profecto
secundum consuetudinem qua homines loquuntur, inopinatum atque
improvisum sibi esse significat quod miratur. Sed Jesus qui omnia
praesciebat, quod mirandum aliis commendabat, mirando laudabat. Quid
autem Deus vidit a se factum, quod non in luce, quod ipse est, prius
vidit esse faciendum? Et quid tam necessario sancta Scriptura toties
repeteret, quam quod vidit Deus bona esse quae fecit; ut hinc
informaretur pietas fidelium, non pro humano sensu, qui saepe etiam
bonis rebus offenditur, quarum causas atque ordinem nescit, de
creatura visibili atque invisibili judicare, sed laudanti Deo credere
et discere ? Tanto enim quisque facilius aliquid proficiendo
cognoscit, quanto religiosius, antequam cognosceret, Deo credidit.
Vidit ergo Deus lucem quam fecit, quia bona est, quoniam quod
faciendum placebat ut fieret, factum placuit ut maneret, quantum
cuique rei existendi sive manendi a tanto fabricatore fuerat
constituenda mensura. Sed aliud est lux quod est Deus, aliud lux
quam fecit Deus. Incomparabiliter autem melior lux ipse qui fecit,
nullo modo indigens ea luce quam fecit. Et unde iste calumniatur, cur
non ista bona tam olim, quam olim est ipse, fecerit Deus ; hinc
potius intelligendum est, quod non ea fecerit eorum indigus, sine
quibus esse in sua perfecta beatitudine potuit sine initio sempiternus.
Ideo quippe istorum faciendorum causa sola Dei bonitas fuit, quia
necessitas ejus ulla non fuit. Quidquid itaque iste conviciatur Deo,
quod velut tunc primum lucem viderit qui fuisset lucis ignarus, quam
sit insulsum et vanum videret, si lucis ipse intus aliquid haberet.
|
|