|
11. Quin etiam stultitiae scribentis assignat, quod tenebras
dixerit sine initio semper fuisse, lucem vero initium sumpsisse de
tenebris: quasi legerit in eo libro, cui calumniatur, tenebras
sempiternas; cum scriptum sit, In principio fecit Deus coelum et
terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant
super abyssum. Ex illo ergo tenebrae esse coeperunt, ex quo confusa
moles coeli esse coepit ac terrae, antequam facta esset lux, qua
illuminaretur quod sine luce fuerat tenebrosum. Quid autem
inconveniens, si mundanae materiae fuerant tenebrosa primordia, ut
accedente luce melius quod factum est redderetur; et tanquam
proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo
significaretur affectio? Quanquam qui munere Dei potuerit
perspicacius ista rimari, inveniet fortasse in creatura, quae ita
facta narratur sine intervallis temporalium morarum, distinctum
mirabiliter ordinem rerum. Neque enim materies omnino nihil est, de
qua in libro Sapientiae legitur, Qui fecisti mundum de materia
informi (Sap. XI, 18). Non ergo quia informis dicta est,
omnino nihil est: nec Deo fuit vel ipsa coaeterna, tanquam a nullo
facta: nec alius eam fecit, ut haberet Deus de qua faceret mundum.
Absit enim ut dicatur omnipotens non potuisse facere, nisi unde
faceret, inveniret. Ergo et ipsam Deus fecit. Nec mala est
putanda, quia informis: sed bona est intelligenda, quia formabilis,
id est, formationis capax. Quoniam si boni aliquid est forma,
nonnihil est boni esse capacem boni. Sicut vox confusa est clamor sine
verbis, vox vero articulata fit cum formatur in verba: est ergo illa
formabilis, ista formata; illa quae formam capit, ista quae habet:
nam quid horum unde fiat, in promptu est. Neque enim quisquam dixerit
de verbis fieri sonum vocis: sed potius de voce fieri verba sonantia
quis non intelligat?
|
|