|
12. Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam, et
intervallo aliquo interposito temporis formasse quod informe prius
fecerat: sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox
informis post accipit formam, sed formata profertur; ita intelligendus
est Deus de materie quidem informi fecisse mundum, sed simul eam
concreasse cum mundo. Non tamen inutiliter prius narratur unde aliquid
fit, et postea quod inde fit; quia etsi potest utrumque simul fieri,
non simul potest utrumque narrari.
|
|