|
1. Jam nunc ea discutienda sunt, quae iste de Novi Testamenti
libris suffragari sibi arbitratur adversus propheticas Litteras,
tanquam eas Apostoli Christi sua sententia condemnaverint. Quod ergo
profanas et aniles fabulas et genealogias infinitas appellasse
Apostolum existimat divina eloquia Legis et Prophetarum, quia
dixit, Profanas et aniles fabulas devita (I Tim. IV, 7); et
alio loco, Ne intendas fabulis Judaicis et genealogiis infinitis,
quae quaestiones praestant magis, quam aedificationem (Id. I,
4): quis ita nisi haereticus multum caecus erraret? Cur enim hoc
Apostolus ipse non fecit, si has esse aniles fabulas judicavit? Cur
dicit ad Galatas, Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non
legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de
ancilla, et unum de libera: quae sunt in allegoria; haec enim sunt
duo Testamenta (Galat. IV, 21-24): et ad Corinthios,
Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube
fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes per Moysen baptizati
sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem
manducaverunt, et omnes cumdem potum spiritualem biberunt: bibebant
enim de spirituali sequente petra ; petra autem erat Christus (I
Cor. X, 1-4)?
2. Nescit autem habere praeter Scripturas legitimas et propheticas
Judaeos quasdam traditiones suas, quas non scriptas habent, sed
memoriter tenent, et alter in alterum loquendo transfundit, quas
deuterosin vocant: ubi etiam dicere audent et credere, Deum primo
homini duas creasse mulieres; ex quibus texunt genealogias, vere,
sicut ait Apostolus, infinitas, parientes infructuosissimas
quaestiones. Sed si huic talia nunquam evenit audire, numquid et
contra Evangelium sic obsurdescere debuit, ut non adverteret verba
Domini Christi, quibus arguit Judaeos, quod de parentibus non
honorandis impietatem docerent filios suos? Ibi quippe et Dei
praeceptum quod in Lege conscriptum est, attestando commemoravit.
Nec ob aliud eos arguit, nisi quod rejicerent mandatum Dei, ut
statuerent traditiones suas. Cum enim interrogassent Pharisaei et
Scribae, Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem
seniorum, sed communibus manibus manducant panem, ille respondens
dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut
scriptum est, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe
est a me. In vanum autem me colunt docentes doctrinas et praecepta
hominum. Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem
hominum, baptismata urceorum et calicum; et alia similia his facitis
multa. Et dicebat illis: Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut
traditionem vestram servetis. Moyses enim dixit, Honora patrem tuum
et matrem tuam; et, Qui maledixerit patri aut matri, morte
moriatur. Vos autem dicitis, Si dixerit homo patri aut matri,
Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: et ultra
non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri, rescindentes
verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia
hujusmodi multa facitis (Marc. VII, 1-13). Ubi evidenter
Christus ostendit et illam Dei esse Legem quam profanus iste
blasphemat, et Judaeos habere suas traditiones a Libris propheticis
et legitimis alienas, quas appellasse Apostolum profanas fabulas, et
aniles, et genealogias interminatas, non haereticus, sed catholicus
lector intelligit. Porro si velim testimonia cuncta colligere, quibus
ostendam quemadmodum et ipse Dominus et Apostoli ejus Lege usi
fuerint et Prophetis, quas iste aniles fabulas putat, quando
sufficio? aut cui non sufficiant ista quae diximus?
|
|