|
35. Post haec sane sacrilegi et vani hominis sacrilega vaniloquia,
quibus me respondisse sufficienter existimo: hoc est, de initio
Geneseos; de lucis fabrica; de die vel sole; de causa constituendi
hominem; de peccato Adae; de fabrica hominis; de persuasu
serpentis; de maledicto in homine, et de vitae arbore; de poenitentia
Dei; de diluvio; de arcu in nubibus; de induratione cordis
Pharaonis; de spiritu mendacii secundum Michaeam prophetam; de
testimonio Isaiae prophetae, propter quod ait: Filios genui et
exaltavi: quibus rursum dicit, Filii scelesti, semen pessimum: et
quod item apud eum scriptum esse dixit, Ego sum Deus faciens bona et
creans mala: de perditione populi, mandato Moysi , de maledicto quod
turpe existimat; de Dei, quam putat, confessa crudelitate; de
studio quod putat malitiae, juxta David regem; de eo quod scriptum
est, Poenitet me quod constituerim Saül in regem: de spiritu
Moysi, cujus Scripturas putat dixisse Apostolum fabulas aniles; de
qualitate figurarum; de Abraham; de filiis Heli sacerdotis; de
sacrificiis, quae putat non nisi daemonibus exhiberi; de Prophetis
Dei, quos putat ante adventum Domini non fuisse; de eo quod in Lege
positum est, sanguinem esse animam; de Deo cui Moyses servivit,
quem putat Deum verum non fuisse; de varietate personarum, in quibus
putat Apostolum locutum esse fallaciter. Quae omnia non hoc ordine
persecutus sum, qui est in libro ejus; sed sicut nostrae disputationis
sibimet connexa series postulavit.
|
|