|
36. Post haec ergo omnia titulum posuit, ita se habentem:
Discretio spirituum malignitatis et bonitatis . Et coepit contrariis
inter se brevibus crebrisque sententiis laudare Christum, et accusare
Legis Deum, hoc modo, velut eum ad quem scribebat exhortans: Quare
igitur, frater, inquit, recedentes ab iniquitate praeteriti erroris,
intendamus Christum verum ac summum Deum, non hujus saeculi principem
et mundi factorem, in quo nos peregrinari saepissime declaratum est.
Intendamus, inquam, illum pium ac mitem, qui nos suae cognationis
ostendens, mundi lumen vocavit: non illum qui secundum scripturas
Judaicas terrenum nobis initium assignans, in terra nobis finem
indixit. Intendamus illum qui nos fratres appellans, vigilare ac
divina sapere persuasit: non illum qui nec dignoscentiae quidem sensum
habere permisit. Atque hoc modo caetera multa contexuit.
37. Cui loco libri ejus ita respondendum putavi, ut etiam ego vos
exhortarer: Intendamus Christum verum et summum Deum, veri et summi
Dei unicum Filium, non hujus saeculi malignum principem, sed tamen
mundi, hoc est, coeli terraeque factorem, qui nos tanquam peregrinos
vitam temporalem in hac agere mortalitate praecepit. Intendamus,
inquam, illum misericordem ac mitem, qui nos fratres suos fecit
gratia, non natura. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui
secundum Scripturas terrenum nobis corpus, animam vero flatu dedit,
utrumque faciens, non eorum aliquid gignens. Qui nos vigilare ac
divina sapere jussit et fecit. Ipse est enim, non alius, sicut hic
putat, qui dignoscentiam boni ac mali ne peccando experiremur,
admonuit. Qui nos ad immortalitatem vocans, coelestia nobis regna
promisit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos post
peccatum reos, ab aeternae vitae felicitate secrevit, et terreno
labore punivit. Qui nos, non sicut iste dicit, nihil ignorare, sed
utilia scire praecepit: nec sicut iste sentit atque a veritate
dissentit, scientiam damnavit in nobis, quae fit sapiendo justitiam,
sed quae fit experiendo peccatum. Qui nos quod errore moriebamur
miseratus est. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, qui nos
morti, non ex quo sapere coepimus, quod iste ait, sed ex quo
deliquimus, destinavit. Qui nos proprias facultates hortatur
spernere, imo vero loco tutiore recondere (Matth. VI, 19,
20): cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui se non tantum
coelestium, verum etiam terrenorum Dominum ostendens, ea quae impii
possidebant, exspoliatione plectendi , suos, quibus hoc pro tempore
congruebat, auferre atque habere, sive jussit, sive permisit. Qui
donat delicta conversis: cum ipse sit, non alius, ut hic putat, qui
in tertiam et quartam progeniem retribuit digna perversis. Qui non
omnium, sicut iste ait, sed eorum quos ante praescivit et
praedestinavit, delicta dimittit. Ipse est autem, non alius, sicut
hic putat, qui delicta quorumdam, ad poenalem animi dolorem
terroremque majorem, etiam illorum qui ea non admiserant, non
spiritualibus, sed corporalibus mortibus vindicavit, ut conditio
mortalium qua fuerant post paululum morituri, etiam isto modo serviret
Dei providentiae, et in usum cederet disciplinae. Qui nos non in
totum irasci prohibuit, quandoquidem et ipse iratus est ubi oportuit:
sed irasci et non peccare praecepit. Ipse est autem, non alius, non
qui vindicandi causas, sicut iste affirmat, inquirit; sed vindicandas
causas , quando ipse novit, advertit. Qui nos, ne quando
juraremus, monuit: ut quoniam falli possumus, longe simus a perjurio
non jurando. Ipse est autem, non alius, ut hic putat, qui suae
sententiae veritatem ad incredulos increpandos, ubi opus esse
judicavit, etiam jurando firmavit. Sicut autem homo jurans adhibet
testem Deum, ita se ipsum Deus. Qui nos in fide verbi veri stare
jussit. Ipse est enim, non alius, sicut hic putat, non qui
voluntatem suam, sicut iste blasphemat, sed qui res quas voluit, non
mutata voluntate mutavit. Qui nos viam veritatis docuit. Ipse est
enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut iste calumniatur,
falsis promissionibus suos decipit. Qui nos irreprehensibiles esse
mandavit. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui nunquam, sicut
iste criminatur, se ipse reprehendit, nec eum sicut hominem quidquam
poenituit: sed rerum futurarum mutationem, quas se mutaturum sine ulla
sui mutatione ab aeternitate praescivit, velut humana hominibus
locutione praedixit. Qui nobis iram Dei metuendam et in Evangelio
commendavit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui non sui animi
perturbationem, sed justam severamque vindictam, irae vel
indignationis nomine nuncupavit. Qui alterum ab altero non utcumque
laedi, sed injuria laedi noluit. Ipse est enim et Prophetarum
Deus, qui sive per homines, sive per Angelos sanctos, etiam
temporalibus corporum mortibus, quos voluit, utiliter aut multavit,
aut terruit. Qui docuit ad concupiscendum non videndam esse mulierem
(Matth. V, 28). Ipse est enim qui et in Lege dixit, Non
concupisces (Exod. XX, 17): nec, sicut iste criminatur,
indixit septenas singulis nuptias, sed propagandi causa connubia casta
permisit. Patres autem filiarum maritos non solum ipse non fecit;
verum etiam ne fieret, sicut alia incesta, prohibuit. Qui nos
secundum interiorem renovationem in spiritu mentis, nec masculos in
se, nec feminas esse docuit; et sicut Angelos in aeternum secum
futuros esse promisit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui
masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate
conjunxit; et secundas nuptias, quae in Novo quoque Testamento
permittuntur, licitas esse monstravit. Uxores autem fratrum, sed
sine filiis defunctorum, ad excitandam defuncti posteritatem, non
libidinis, sed pietatis affectu, in matrimonium sibi copulare
praecepit: patres vero filiarum conjugiis misceri omnino prohibuit.
Qui nos super omne genus serpentum calcare spiritualiter jussit. Ipse
est enim et Prophetarum Deus, qui populo infideli ad significanda
peccata, quorum veneno invisibiliter moriebantur, visibiles serpentes
quibus admonerentur, immisit; et plaga emendatoria mortes animarum,
mortibus corporum figuravit. Qui dixit, Date eleemosynam; et ecce
omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Ipse est enim et
Prophetarum Deus, qui talia etiam Prophetarum voce mandavit. Nec
sibi voluit primogenitos hominum filios immolari, sed consecrari:
significans primogenitum a mortuis, in quo oportebat omnes a morte
perpetua liberari. Qui corruptibilibus cibis incorruptibiles
anteposuit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui sacrificia
quibus non indiguit, ad significandum verum sacrificium, in umbris
futurorum praecedere voluit; et disciplinae severitate mortibus
corporum, longe mitioribus quam sunt aeterna supplicia gehennarum,
perpetrata sacrilegia vindicavit. Qui terrenas divitias, non sicut
iste dicit, damnari jussit, sed spirituales coelestesque praeposuit.
Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui facit et divites benignissime
largiendo, et pauperes justissime vel non dando, vel auferendo. Qui
nos pro inimicis orare jussit. Ipse est enim et Prophetarum Deus,
qui filios parentum manibus immolari sibi, ut iste criminatur, non
solum nunquam voluit, verum etiam ne id fieret, in Lege constituit.
Qui sine acceptione personarum benefaciendum omnibus intimavit. Ipse
est enim et Prophetarum Deus, qui quando sine discretione aetatis aut
sexus occidi homines jussit, unde scit iste vel quisquam quid eis post
mortem bonae compensationis attribuit, quorum mortibus viventes aut
emendavit aut terruit? Qui nos aequo animo injurias sustinere et
donare praecepit. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui oculum pro
oculo, dentem pro dente, modum posuit poenae, ne quisquam sibi
amplius putaret deberi vindictae, quam pertulisset injuriae. Et hoc
ideo, quia de sapientia Dei dictum est, quod Legem et misericordiam
in lingua portet. Nec per misericordiam debita debitoribus nostris
scienter dimitteremus, nisi per Legem ipsa debita discerneremus .
Qui in tanta potestate se humilians ad convertendos nos factus homo,
cum hominibus est locutus. Ipse est enim et Deus Prophetarum, qui
cum primis patribus est locutus: ideo praeter se dicens non esse alium
Deum, quia etiam summa Trinitas, manente personarum discretione unus
est Deus. Qui Apostolis suis ut gratis darent quae gratis
acceperant, jussit: ad sustentationem tamen suam nec aliam tunicam
secum ferre ideo constituit, quia secutus adjunxit, Dignus est enim
operarius mercede sua (Matth. X, 8-10); ut qui Evangelium
annuntiabant, ex Evangelio viverent (I Cor. IX, 14): Deo
tamen munera offerenda esse monstravit, qui nullius indiget, et munera
sumendo plus confert. Ipse est enim et Prophetarum Deus, qui et
munera suos accipere vetat, quibus excaecantur oculi judicantium; et
munera ipse, quamvis non egeat, accipit, ut pietate faciat opulentas
animas offerentium. Qui sabbatis hominem curavit, ostendens jam esse
tempus, ut secundum prophetiam Cantici canticorum aspiraret dies, et
removerentur umbrae (Cant. II, 17). Ipse est enim et
Prophetarum Deus, qui hominem ligna sabbatis colligentem, quia
nondum duorum Testamentorum tempora distinguebat, sed Legem Dei
contumaci et impia mente contempserat, lapidandum esse mandavit;
ejusque corporali morte (quam post paululum omni homini quis dubitet
adfuturam?) sanxit timore obedientiam caeteris profuturam. Qui
propter salvandos homines se venisse dixit. Ipse est enim et
Prophetarum Deus, qui justo judicio quos vult obdurat: sicut in
Evangelio , Venit in judicium, non solum ut qui non vident,
videant; sed etiam ut qui vident, caeci fiant (Joan. IX,
39). Qui mandata vitae perpetuae nobis dedit. Ipse est enim et
Prophetarum Deus, qui mandata sancta et justa et bona, superbis
tamen, non de ipsius gratia, sed de sua virtute fidentibus, non
quibus viverent, sed quibus morerentur, ut convincerentur dedit.
Sicut Apostoli, dicente uno ipsorum, bonus odor Christi erant, et
in his qui salvi fiebant, et in his qui peribant; aliis quidem odor
vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15,
16). Qui vitiatorum salus apparuit, dans incessum claudis,
linguam mutis, auditum surdis, lumen caecis. Ipse est enim et
Prophetarum Deus, qui eadem vitia non solum misericordissime sanat,
verum etiam justissime importat. Neque enim debet eum quisquam non
minus impia vanitate Christo putare contrarium, et istum bonum
dicere, Christum autem malum; eo quod iste in virga Aaron aridum
lignum, et nulla radice subnixum, florem ferre fecit et fructum;
Christus autem arborem maledicto arefecit, quia nihil in ea pomorum,
quorum nondum erat tempus, invenit.
|
|