|
38. Dicens autem alium esse pacis et charitatis patrem, alium belli
et furoris auctorem; illum volens intelligi Christum, hunc autem
Legis et Prophetarum Deum: potest vanus dicere ipsum Christum sibi
esse contrarium, aut duos fuisse, non unum, inter se scilicet
repugnantes; alium qui dixit, Pacem do vobis (Joan. XIV,
27); et alium qui dixit, Non veni pacem mittere in terram, sed
gladium (Matth. X, 34): maxime quia displicet ei res aliquas
bonas malarum nominibus figurari. Quod vero alium dicit esse incestus
et adulteriorum conscium, alium vero pudicae castitatis et sanctimoniae
dominum: illum diabolum intelligat; Prophetarum autem Deum noverit
non minus castitatis et sanctimoniae dominum esse quam Christum: quia
Deus Apostolorum idem ipse et Prophetarum, priorum illis tempore,
sed fide sociorum; ipse est Deus in utroque Testamento justi actus et
piarum orationum, ipse est in utroque auctor religiosorum
sacrificiorum.
39. Videte sane unde probare voluerit humanorum corporum vitia, non
ad Deum auctorem, sed potius ad diabolum pertinere: quia Dominus ait
in Evangelio, de muliere quam sanam fecit, quod eam satanas
alligaverat decem et octo annos; propter quod erat incurva, nec se
erigere poterat (Luc. XIII, 11-16): quasi satanas, cum
habeat semper cupiditatem nocendi, nocere cuiquam possit, nisi ab
Omnipotente acceperit potestatem. Nam quid aliud, non solum in libro
Job, quem profecto iste non accipit, sed magis in ipso Evangelio
declaratum est, ubi spiritus immundi nec in porcos irent, nisi hoc
illis benignus ipse Salvator petentibus, quos certe in abyssum posset
relegare, concederet (Matth. VIII, 31, 32): rem
necessariam docere nos volens, ut scilicet noverimus multo minus eos
posse sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibuscumque
potuerunt? Hanc autem potestatem Deus bonus occulta nobis justitia
dare potest, injuste non potest.
40. Deinde quod de Antichristi adventu et elatione impia dixit
Apostolus, vult iste ad hoc trahere, ut ipsum intelligamus
Prophetarum Deum: unde potius convincitur illud Dei esse templum,
ubi hominem peccati, filium interitus, extollentem se super omnem
Deum, et super omne quod colitur, Apostolus sessurum esse dixit
(II Thess. II, 3, 4). Deus enim verus est, in cujus
templo falsus ille sessurus est: ad quem pertinet etiam iste, qui sub
nomine Christi, quod est nomen Dei, hoc est, christianum se videri
volens, superextollitur contra Christum; seque ostendit
antichristum, non unum illum majorem caeteris, sed ex his aliquem de
quibus dicit Joannes evangelista, Nunc antichristi multi facti sunt
(I Joan. II, 18). Eos enim dicebat haereticos, qui
temporibus Apostolorum esse jam coeperant. Hi autem coeperunt esse
post ascensionem duntaxat in coelum Domini Jesu Christi, ab illo
Simone mago, quem legimus in Actibus Apostolorum baptizatum (Act.
VIII, 13). Post hunc autem fuerunt nonnulli discipuli ejus,
in eadem impietate posteriores prioribus succedentes: quorum in
successione quartus exstitit Basilides , qui primus apertius ausus est
dicere, Deum quem gens Judaea coluit, non fuisse verum deum. Post
istos fuit quidam etiam Carpocrates, qui negavit istum visibilem
mundum a summo Deo creatum, sed a quibusdam virtutibus daemoniorum :
negans etiam Legem quae per Moysen data est, Deum dedisse. Cerdon
postea surrexit, qui primus invenitur dixisse duos deos, unum bonum,
et alterum malum, longe antequam haeresis Manichaeorum emersisset,
quorum in hoc furioso deliramento error est notior. Hujus Cerdonis
Marcion discipulus fuit. Apelles quoque talia docuit. Fuerunt etiam
a quodam Patricio nonnulli Patriciani, vel sunt , similiter
adversantes divinis veteribus Libris. Hi omnes apertissime contra
Deum sentiunt Legis et Prophetarum, hoc est, Deum verum, a quo
factus est mundus. De aliqua istorum haeresi est iste: nam non eum
puto esse Manichaeum.
41. Sed cujuslibet sit haeretici erroris, vel ipse, vel Fabricius
nescio quis, cujus se gloriatur esse discipulum, quantum ad hunc
librum attinet quem misistis, satis ei puto esse responsum. Ea quippe
furoris ejus dejecta sunt robora, ex quibus omnes, quas in eo volumine
scripsit, blasphemiae pullularunt, impiissimis in Deum maledictis
atque conviciis varia loquacitate frondentes. Quarum omnes singillatim
ramos ferire, nimis longum fuit: sed radices ipsae fuerant
amputandae. Si autem recenseatis quae contra Faustum manichaeum
scripsimus, et contra Adimantum, qui Manichaei sectator cum ille
viveret fuisse jactatur, multa reperietis quae adversus istum pariter
valeant. Et fortasse si illa legerentur, vel non omnino, vel non
multum necessarium fuisset haec scribere.
42. Sane post finem libri, in quo fine paucitatem hominum in suo
errore commendat, quia videlicet paucorum est sapientia: quod omnibus
haereticis adversariis Ecclesiae catholicae, quae per omnes terras
copiosa fertilitate diffunditur, in sua cuique propria vanitate commune
est; omnes enim de paucitate gloriantur, et ut seducere possint
multitudinem quaerunt : post hunc ergo finem libri, rursus alterius
apparet exordium, ejusdem forsitan hominis auctoris, ejusdem tamen,
quod non dubitatur, erroris. Disputare autem coeperat, quod caro
alium haberet fabricatorem, non Deum: unde cum perpauca dixisset, in
ipso exordio coepta finita sunt. Sed utrum ipse auctor an scriptor
codicis non potuerit implere quod coeperat, nescio. De hac tamen
dementia hominum non considerantium quid loquantur, adversus
Manichaeos multa jam scripsimus. Et in hujus ipsius operis initio
idonea, quantum existimo, jacta sunt fundamenta, quibus prudens et
pius lector intelligat, non ideo subtrahendam carnem operibus Dei,
quod spiritus natura sit potior; nec ideo mala esse ista temporalia,
quia merito eis praeponuntur aeterna; nec ideo bona terrestria
detestanda, quia sunt coelestia meliora: cum Deus creaverit omnia
bona, magnus in magnis, sed non parvus in parvis. Jam illud aliud
quod in eodem codice scribi coeperat, Adimanti opus est, illius
discipuli Manichaei, qui praenomine Addas dictus est: ubi de utroque
Testamento velut inter se contraria testimonia proferuntur versipelli
dolositate, velut inde ostendatur utrumque ab uno Deo esse non posse,
sed alterum ab altero. Contra hoc autem malignum machinamentum jam
olim scripsimus, ut paulo ante commemoravi, et ipsum opusculum nostrum
habere vos credo. Quamvis quaedam sint perpauca in fine ipsius operis
Adimanti, quibus non respondi: nescio quibus enim, ut fieri solet,
incurrentibus, quae magis videbantur urgere, illa interrupta sic
remanserunt. Sed, ut dixi, in fine perpauca sunt, quae si Dominus
voluerit, quantocius explicare curabo.
|
|