|
3. Nec iste adversus lucem vocemque dominicam vel apostolicam tam
caecus et surdus est, ut ignoret quemadmodum a Christo et Apostolis,
in libris ad Novum Testamentum pertinentibus, confirmetur Legis ac
Prophetarum et commendetur auctoritas. Proinde excogitasse se
existimat, quo pacto subterfugiat moles testimoniorum in evangelicis et
apostolicis Litteris de Libris veteribus positorum, quibus ejus,
velit nolit, cervicata lingua conteritur. Ait quippe Apostolum pro
qualitatibus ingeniorum in quinque personis locutum: Insinuans enim
rudi adhuc populo, inquit, quae Dei sunt, non debuit a
perfectioribus incipere, et consuetudinem ab eis vetustatis excludens a
difficilioribus inchoare, ne novos adhuc ad fidem perfecta doctrina
turbaret. Deinde volens quasi probare quod dixit, eumdem apostolum
dicentem commemorat: Cum liber sim ex omnibus, omnibus me subjeci ,
ut plures lucrifacerem: et factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut
Judaeos lucrifaciam; et iis qui sub Lege sunt, tanquam qui sub Lege
essem, cum ipse non sim sub Lege, ut eos qui sub Lege sunt,
lucrifaciam; et iis qui sine Lege sunt, tanquam sine Lege essem,
cum sine Lege Dei non sim, sed sim in Lege Christi, ut lucrifaciam
eos qui sine Lege sunt: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos
lucrifacium; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam (I
Cor. IX, 19-22). Has quatuor personas vult intelligi, in
quibus Apostolum locutum putat; unam Judaeorum, alteram eorum qui
sub Lege sunt, tertiam eorum qui sine lege sunt, quartam infirmorum.
Quinta debetur, quoniam quinque promiserat: hanc ut adderet, Alio
loco, inquit, superius jam dixit,
|
“Sapientiam loquimur inter
perfectos”
|
|
(Id. II, 6); ut perfectorum videatur quinta
persona. Hoc totum propterea molitus est, ut si quando aliquid de
apostolica proferretur Epistola, ubi attestantur Evangelio Lex et
Prophetae, hoc dicat Apostolum, non sapientibus et perfectis, sed
Judaeis locutum fuisse quasi Judaeum, vel eis qui sub Lege essent,
tanquam esset et ipse sub Lege: ac per hoc subdole atque mendaciter
simulantem se apud imperfectos aedificare, quod apud perfectos, non
mentiendo, sed vera dicendo destrueret. Hanc videlicet ei erroris
machinationem, nescio quis Fabricius fabricavit, quem velut magistrum
veritatis Romae se invenisse gloriatur. Quis non hoc monstrum, non
dico sensus christianus, sed qualiscumque humanus exhorreat?
4. Primo enim considerandum est quam se fraudulentissimum et
mendacissimum profiteatur, qui mentientem putat et laudat Apostolum:
et quod ille dixit, non fallentis astu, sed compatientis affectu,
quia diversis animarum morbis tam misericordi corde subvenit, quam sibi
subveniri voluisset, si errore vel infirmitate simili laboraret, hic
in fallaciam detestabilem vertit. Deinde quaero, ad Romanos,
Corinthios, Galatas, Ephesios, Colossenses, Philippenses,
Thessalonicenses, quomodo loquebatur Apostolus? In qua illarum
quinque personarum eos esse deputabat? Procul dubio quoniam in
praeputio Gentes erant, non in circumcisione Israelitae. Ad hos
quippe sibi distributum ministerium fuisse testatur, ubi dicit quod ei
et Barnabae dexteras societatis dederint Petrus et Jacobus et
Joannes, ut ipse quidem cum Barnaba ad Gentes, illi autem ad
circumcisionem irent (Galat. II, 9). Et alio loco apertissime
dicit, Quamdiu ego sum Gentium apostolus: et multis aliis locis
proprio quodam munere doctorem Gentium se esse testatur. Cum ergo
essent sine Lege tot gentes quibus Evangelium praedicabat, quid opus
erat ut eis Legem et Prophetas de Christo introduceret testes,
eisque importaret ignaris vinculum, sicut ista pestis arbitratur,
erroris, a quo eos fuisse liberos magis debuit gratulari? Quid opus
erat ut ad Romanos sic fuisset exorsus: Paulus servus Christi
Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante
promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo,
qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I,
1-3)? Quare non sibi potius personam imponit illorum? Quare se
facit tanquam sub Lege, eis qui fuerant sine Lege? Utquid eis
dicit: Vobis enim dico Gentibus, quamdiu quidem ego sum Gentium
apostolus, ministerium meum glorificabo , si quo modo ad aemulationem
provocem carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si enim
rejectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit assumptio, nisi
vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio; et si
radix sancta est, et rami. De Israelitis quippe ista dicit, de
quibus ante jam dixerat: Quid ergo amplius est Judaeo, aut quae
utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem,
quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim si quidam illorum non
crediderunt? numquid incredulitas illorum, fidem Dei evacuabit
(Rom. II, 1-3)? Deinde hic quod commemorare coeperam,
sequitur, et dicit: Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem
cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es
et pinguedinis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si
gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo, Fracti
sunt rami ut ego inserar. Bene, incredulitate fracti sunt: tu autem
fide stas; noli alium sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus
ramis non pepercit, neque tibi parcet . Vides ergo bonitatem et
severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te
autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu
excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur.
Potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam, si tu ex naturali
incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam;
quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae?
Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis
sapientes, quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec
plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret ,
sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem
ab Jacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum
(Id. XI, 13-27). Nimis longum est cuncta percurrere, vel
sicut per Scripturas apostolicas ubique sparsa sunt, ea in unam faciem
congregare. Quid opus erat haec dicere Gentibus? Cur non potius
sine Lege factus est eis, quemadmodum erant illi sine Lege? Cur non
potius deos eorum laudavit, eorumque sacrificia praedicavit, si et
ista Scriptura quam populus Israel accepit, et illa sacra Gentium,
sicut iste dicit, ad daemonia pertinebant? Quid, quod Deum Israel
audet infelix dicere, non solum daemonem, verum etiam caeteris
daemonibus pejorem ? Cur ergo Apostolus, qui omnibus omnia, non
misericordia compatiente, sicut veritas ostendit, sed astutia
fallente, sicut iste desipit, factus erat, non potius illorum
daemonum quos colebant Romani, quos daemones putat iste mitiores,
servum se esse confinxit, ut fieret tanquam illi, ac sic eos
lucrifaceret?
5. Nonne item dicit ad Ephesios: Propter quod memores estis, quia
vos quando Gentes eratis in carne, qui dicimini praeputium, ab ea
quae dicitur circumcisio in carne manu facta; qui eratis illo in
tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini
testamentorum et promissionis, spem non habentes, et sine Deo in hoc
mundo: nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe,
facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui
fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitiam
in carne sua, Legem mandatorum in decretis evacuans , ut duos
conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, ut commutaret
utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in
semetipso: et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et
pacem his qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno
spiritu ad Patrem. Igitur jam non estis peregrini et inquilini: sed
estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra
fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide
existente Christo Jesu (Ephes. II, 11-20)? Dicat iste
blasphemus, quomodo prope dicit inventos Israelitas, qui pejori,
quemadmodum blasphemat, daemoni serviebant, et longe erant Gentes,
quae mitioribus daemonibus subditae fuerant? Quomodo dicit alienatos
fuisse a societate Israel et peregrinos testamentorum et promissionis,
quando erant spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo, si Israel
non Dei populus erat? Contra istam tubam clarissimam et
excellentissimam veritatis perstrepitat atque insultat insanus, dicens
in personis quinque locutum Apostolum, ut alias ex aliis falleret,
fingendo se esse quod non erat: cum videat eum Gentibus quae longe
fuerant a Deo Israelitarum, eumdem Deum, eamdem Legem, eosdem
Prophetas, Testamenta eadem praedicare. Quis de angulari lapide
prior locutus est? Nonne propheta Spiritu Dei plenus, quem pestis
ista blasphemat? Ait enim: Ecce pono in Sion lapidem angularem,
electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non erubescet (Isai.
XXVIII, 16). Quod testimonium commemoravit et apostolus
Petrus (Act. IV, 11, et I Petr. II, 6-8). Nonne
prius in Psalmo pertinente ad Litteras sacras populi prioris dictum
est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput
anguli (Psal. CXVII, 22)? His enim Litteris eruditus
Paulus apostolus posuit, quod paulo ante commemoravi, ipso summo
angulari lapide existente Christo Jesu. Unde ipse Dominus
Judaeos, in quibus caecitas ex parte facta est, convicit,
confusosque reddidit, dicens: Numquid legistis in Scripturis,
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput
anguli; a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris
(Matth. XXI, 42)? Haec ergo omnia mendaciter Christus ex
Lege ac Prophetis, mendaciter Apostoli proferebant, sicut iste
blasphemat, quia videlicet infirmi nondum poterant solidam capere
veritatem? Itane caecus ignorat quod aliud sit nutrire parvulos,
aliud decipere credulos; aliud alere ut crescant, aliud agere ne
vivant? Talia quippe iste dicit ac sentit de Deo Legis et
Prophetarum, ac de ipsis omnino Litteris, ut secundum ejus
sententiam quam de illis habet, quando Apostoli praedicabant
credentibus Legis et Prophetarum Deum, et confirmabant auctoritatem
talium Scripturarum, non lac potandum videantur dedisse parvulis, sed
venenum. Quod de illis quisquis credit, desipit, vanescit,
insanit.
6. Ergone, ait aliquis, frustra dixit Apostolus, Non potui vobis
loqui quasi spiritualibus; sed quasi carnalibus: quasi parvulis in
Christo, lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis (I
Cor. III, 1-2); et, Sapientiam loquimur inter perfectos;
et, Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (Id. II,
6, 14)? Absit ut putemus eum inaniter nec veraciter ista
dixisse. Numquid tamen ideo credendus est quemquam sibi credentium
fallere voluisse? Dedit igitur parvulis parva, non falsa; lactea,
non noxia; nutritoria, non peremptoria. Porro autem, si non est
verum quod ait, Filium Dei secundum carnem factum esse ex semine
David; si non est verum quod naturales rami propter incredulitatem
fracti sunt, ut in radice sancta Israelitarum ex Gentibus veniens
fidelis insereretur oleaster, et fieret particeps pinguedinis oleae;
si non sunt eloquia Dei, sed nescio cujus, ut iste blasphemat,
pessimi daemonis, de quibus dicit, Primum quidem quia credita sunt
illis eloquia Dei (Rom. III, 2): profecto qui haec parvulis
dabat, qui haec tanquam vera praedicabat, qui credi volebat, delebat
miseros, non alebat. Quod a fide atque doctrina veracium Christi
Apostolorum quoniam esse scimus alienum, restat ut ipsum tanquam
pestem atque hostem fidei christianae vehementissime detestemur, qui
tanta excaecatur et praecipitatur amentia, ut non videat ipsum saltem
Timotheum, cui putat auctoritate apostolica fuisse praeceptum, ut
tanquam fabulas aniles veterem Legem Prophetasque devitet, ab eodem
apostolo non fuisse fallendum, et in illa quinta perfectorum persona
fuisse deputandum, ut ei non mendaciter loqueretur, dicens: Memor
esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum
Evangelium meum (II Tim. II, 8). Si enim Christus ex
semine David fabulis anilibus praedicatur, quomodo eas jubetur iste
devitare, quibus jubetur memoriter credere? Si autem Christus ex
semine David veraciter praedicatur; ibi est radix in qua oleaster
inseritur , nec aniles sunt fabulae, nisi praeter eas Scripturas
deliramenta Judaeorum, ad eam quam vocant deuterosin pertinentia: non
illa eloquia Dei quae credita sunt circumcisioni, ubi etiam carnales
Judaei Christum ex semine David venturum esse didicerant, sicut
interroganti Domino respondebant (Matth. XXII, 42), quamvis
eum Dominum ipsius David, non secundum carnem, sed secundum
divinitatem intelligere non valerent; utrumque tamen est in illis
eloquiis, et quod credebant, et quod non intelligebant, et, De
fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI,
11), propter Christum ex semine David; et, Dixit Dominus
Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1), propter
Christum, Dominum etiam ipsius David.
7. Itane vero fallaciter dicebat Apostolus: Veritatem dico in
Christo, non mentior, contestante mihi conscientia mea in Spiritu
sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo:
optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis
cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio,
et gloria, et testamenta, et Legis constitutio, et obsequium, et
promissiones; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem,
qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Amen (Rom. IX,
1-5)? Veritatem se dicere clamat Apostolus in capite hujusce
sententiae, et hoc in Christo qui est ipsa veritas, contestante sibi
conscientia sua in Spiritu sancto, eamque sententiam per Amen
concludit in fine: et dicit iste, Non sunt vera quae hic Apostolus
loquitur, fallit infirmos, quia non possunt capere veritatem;
parvulos vanitatibus lactat, et esurientibus filiis diabolicorum
mendaciorum virus infundit ut nutriat. O portentum non solum a
Christianorum auribus, verum etiam a finibus christiani orbis
arcendum! Haeccine adoptio, haec gloria, haec testamenta, haec
Legis constitutio, hoc obsequium, hae promissiones, hi patres ex
quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus
in saecula, fabulae sunt aniles? Quod jubetur praecipue tenere, qui
jubetur devitare fabulas aniles, fabulae sunt aniles?
8. Sed quid mirum si tanta impietate delirat, qui Legis vult esse
destructor; si quosdam idem apostolus dicit volentes esse Legis, non
destructores, sed doctores, non intelligere neque quae loquuntur,
neque de quibus affirmant? Verum nos illud quod secutus adjunxit,
adversus utrosque teneamus. Continuo quippe ne quis existimaret ideo
illos non intelligere quae loquuntur, neque de quibus affirmant,
quoniam legis malae volunt esse doctores: Scimus autem, inquit, quia
bona Lex est, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 7, 8).
Haec sententia et illos refutat qui Lege utuntur male, et eos qui
illam opinantur malam. Porro si bona est, qua dementia negatur Deus
bonus, qui dedit Legem bonam? Quae potest videri sufficere damnatio
his hominibus, qui Legem quam sic Apostolus laudat, anilium
fabularum nomine accusant? et hoc se existimant facere ejusdem
Epistolae testimonio, ubi eam sic Apostolus laudat: volentes esse
Legis, non doctores, sed blasphematores, non intelligendo quae
loquantur, neque de quibus affirment?
|
|