|
9. Sed fieri non potuit, inquit, ut a Judaeorum Prophetis
Salvatoris nostri annuntiaretur adventus. Cur fieri non potuit, cum
dicat Apostolus, Quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom.
III, 2)? Sed ante Salvatoris adventum, inquit, Spiritus
sanctus ac divinus non erat super terram. Hoc vanitas, non veritas
loquitur. Nam quo nisi Spiritu sancto Prophetas suos Dominus
implevit, de quibus in Epistolae exordio dictum est ad Romanos, quod
et supra commemoravi: Paulus servus Christi Jesu, vocatus
apostolus, segregatus in Evangelio Dei, quod ante promiserat per
Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei
ex semine David secundum carnem (Id. I, 1-3). Et hoc quidem
testimonium etiam iste posuit, prohibens eum ad quem scribit aliis
Prophetis credere de Christo, praeter illos quos Prophetas ejus ad
Romanos dicit Apostolus: quos credo non arbitratur Prophetas fuisse
Judaeorum. Sed cujuslibet eos fuisse gentis opinetur, cur ibi non
advertit, Quod ante promiserat per Prophetas suos? Per quoslibet
enim Prophetas suos si ante promisit Evangelium de Filio suo, quid
est quod iste dicit sanctum ac divinum Spiritum super terram non fuisse
ante Salvatoris adventum? Et tamen isti unde potuerunt esse
prophetae, annuntiantes Christum ex semine David secundum carnem,
nisi cujus gentis erat ipse David, de cujus semine Christus a
Prophetis Dei promissus est esse venturus?
10. Sed Lex, inquit, per Moysen data est; veritas autem a
Christo Jesu est. Non ita scriptum est: sed ita, Lex per Moysen
data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan.
I, 17). Lex igitur data est per Moysen: facta est autem gratia
per Jesum Christum, cum per ejus Spiritum charitate diffusa in
cordibus nostris (Rom. V, 5), fit ut quod Lex praecipit,
impleatur. Quod enim per litteram jubetur, non littera, sed Spiritu
impletur. Unde illud quod scriptum est, Non concupisces (Exod.
XX, 17); per Moysen Lex est, quia jubetur: sed per Christum
fit gratia, quando quod jubetur, impletur: veritas autem facta est
per Christum, propter illa quae in prophetia Legis sunt promissa,
quia in Christo eminent reddita.
11. Apostolus vero quod ait ad Romanos, Quomodo invocabunt in
quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? de
Gentibus dixit, non de Judaeis, sicut hic somniat. Eos enim
volebat refellere Doctor Gentium, qui putabant genti tantummodo
Judaeorum, non etiam incircumcisis Gentibus Evangelium
praedicandum. Quod volens ostendere, non ad Judaeos tantum, sed ad
omnes gentes pertinere, prius posuit testimonium de propheta, Erit,
omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: ac deinde cum
dixisset, Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut
quomodo credent quem non audierunt? continuo subjunxit, Quomodo autem
audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur
(Rom. X, 12-15)? Ita refutans eos qui negabant ad
incircumcisas gentes praedicatores Christi esse mittendos.
12. Illud quoque sicut imperitissimus non intelligit, quod scriptum
est: Primum Apostolos, deinde Prophetas (I Cor. XII,
28). Putat enim ante Apostolos non fuisse Prophetas, nesciens
eos Prophetas illic commemoratos esse ab Apostolo, qui post Christi
adventum fuerunt . Quos qui vult nosse, Actus Apostolorum legat,
et illud quod ait ad Corinthios, Prophetae autem duo aut tres
loquantur (Id. XIV, 29). Si autem non fuerunt Prophetae
ante Apostolos, qui erant illi per quos Deus ante promisit
Evangelium de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum
carnem (Rom. I, 2, 3)? Quis erat qui dixit: Lapidem quem
reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal.
CXVII, 22)? Quis erat qui dixit: Thronus tuus, Deus, in
saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui: dilexisti
justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te, Deus, Deus
tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 7,
8)? Quomodo Deus, cujus thronus est in saeculum saeculi, ungitur
a Deo, nisi Christus Jesus, qui ex ipsa unctione Christi nomen
accepit? Chrisma quippe unctio est, Christus unctus est. Quis erat
qui dixit, quod ipse Christus de se testatur esse praedictum: Dixit
Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos
sub pedibus tuis? Et hoc David in Spiritu dixisse confirmat
(Psal. CIX, 1; Marc. XII, 36), quem Spiritum negat
iste fuisse super terram ante Domini adventum. Quid est quod ait
Apostolus: Dicit autem Isaias, Erit radix Jesse, et qui exsurget
regnare in gentibus, in eum gentes sperabunt (Rom. XV, 12)?
Quis erat Spiritus qui per eumdem Isaiam tanto ante praedixit: Iste
peccata nostra portat, et pro nobis dolet; et nos putavimus eum esse
in dolore, et in plaga, et in afflictione. Ipse vulneratus est
propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras:
disciplina pacis nostrae super eum; et livore ejus sanati sumus: omnes
quasi oves erravimus, homo in via sua erravit; et Dominus tradidit
eum propter iniquitates nostras. Et ipse propter afflictionem non
aperuit os: sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram
tondente mutus, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus
sublatum est: generationem illius quis enarrabit? quia tolletur de
terra vita ejus. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem
(Isai. LIII, 4-8): et caetera quae contexere longum est.
Ubi etiam de Ecclesia tanto ante praedictum est, quod ab Apostolo
legimus commemoratum, et nunc jam videmus impletum: Laetare,
sterilis quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis, quia
multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim
Dominus, Dilata locum tabernaculi tui, et aulaeorum tuorum: fige,
ne parcas, protende funiculos, et clavos tuos conforta; adhuc in
dextris et sinistris dilata: et semen tuum possidebit gentes, et
civitates desertas habitari facies . Noli timere, quia confusa es;
neque reverearis, quia exprobratum tibi est. Confusionem enim
aeternam oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae memor non eris.
Quia Dominus qui fecit te, Dominus sabaoth nomen ei; et qui eruit
te Deus Israel, Deus omnis terrae vocabitur (Id. LIV,
1-5; Galat. IV, 27). Quis est qui dixit: Videbam in visu
noctis, et ecce cum nubibus coeli ut filius hominis erat veniens, et
usque ad vetustum dierum pervenit, et in conspectu ejus praelatus est:
et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum; et omnes populi,
tribus, et linguae ipsi servient: potestas ejus potestas perpetua,
quae non transibit, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII,
13, 14)? Haec et alia multa atque manifesta de Christo et
Ecclesia unde praedicta sunt, quae sic videmus impleta, et
consonantibus evangelicis atque apostolicis Litteris etiam speramus
implenda, si Spiritus Dei ante adventum Christi non fuit super
terram; vel si a Prophetis Israel non est Christi praenuntiatus
adventus, sicut hic desipit, qui Christum negando ante promissum,
non habet unde asserat missum? Et merito, quia ipse quem praedicat,
nec missus est, nec promissus: verus quippe non est, sed fictus.
|
|