|
13. Jam illud non miror, quod homo ineruditus de Prophetis
Judaeorum existimat dictum, quod ait Apostolus, Dixit quidam ex
ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae
bestiae, ventres pigri; testimonium hoc verum est (Tit. I, 12,
13): ignorans dictum esse de quodam Epimenide, qui Cretensis
fuit, in cujus libris hoc invenitur; qui homo inter Prophetas Dei
non invenitur, nec ad illa eloquia Dei pertinet, quae Judaeis dicit
credita, qui non mentitur. Ideo non commemoravit Apostolus nomen
ejus, sicut solet commemorare Prophetas Dei aliquando dicens, Sicut
et David dicit (Rom. IV, 6); Isaias autem audet et dicit
(Id. X, 20), Sicut et Osee dicit (Id. IX, 25): vel
tacitis eorum nominibus, cum dicit, Sicut scriptum est (Id. I,
17); et ea Scriptura intelligitur, in qua est auctoritas Dei:
aut evidenter Deum dicere asserit, cum aliquod adhibet testimonium de
Lege vel Prophetis Dei, quale est illud, Bovi trituranti os non
infrenabis. Numquid de bobus, inquit, cura est Deo? An propter
nos Scriptura dicit (I Cor. IX, 9, 10)? ostendens utique
in eadem Scriptura Deum loqui. Vel illud: Providens autem
Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit
Abrahae dicens, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Galat.
III, 8). Ipsam Scripturam pro Deo posuit, quia Dei est.
Vel illud de Abraham, In promissione, inquit, Dei non haesitavit
incredulitate, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et
plenissime credens quia quae promisit, potens est et facere (Rom.
IV, 20, 21). Contra quam divinam et apostolicam vocem, canis
iste rabiosus oblatrans, ausus est dicere, Abraham Deo suo
promittenti prolem non credidisse, ignorans illud quod ait, Si mihi
centum annos habenti nascetur filius (Gen. XVII, 17),
admirantis esse gaudium, non diffidentiam dubitantis. Vel illud:
Non potest excidere verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel, ii
sunt Israel; neque quia sunt semen Abraham, omnes filii; sed in
Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi
filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX,
6-8). Vel illud de Elia: Sed quid dicit illi responsum
divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt
genua ante Baal (Id. XI, 4). His atque hujusmodi
attestationibus Dei boni et veri esse Scripturas illas, quas iste
blasphemat, apostolica commendat auctoritas. Ubi autem etiam aliquid
de auctoribus Gentium dicit Apostolus, non eos appellat Prophetas
Dei, nec illarum scripturarum Deum dicit auctorem quamvis ibi aliqua
vera reperiat, sicut de isto Cretensi ait, Dixit quidam ex ipsis
proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces (Tit. I,
12): non ergo Judaeorum proprius, sed Cretensium; quod utique ad
hoc dictum est, ne Dei propheta putaretur. Et in Actibus
Apostolorum cum loqueretur Atheniensibus, ait de Deo: In illo enim
vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam secundum vos dixerunt
(Act. XVII, 28).
14. Sed Apostolis, inquit, Dominus noster interrogantibus de
Judaeorum Prophetis quid sentiri deberet, qui de adventu ejus aliquid
cecinisse in praeteritum putabantur, commotus talia eos etiam nunc
sentire, respondit: Dimisistis vivum qui ante vos est, et de mortuis
fabulamini. Quid mirum (quandoquidem hoc testimonium de scripturis
nescio quibus apocryphis protulit), si de Prophetis Dei talia
confinxerunt haeretici, qui easdem litteras non accipiunt? Nam in
Evangelio Dominus, quod non est apocryphum, sed in luce veritatis
omnibus notum, etiam post resurrectionem discipulis in itinere
comitatus, incipiens a Moyse, per omnes Prophetas, haec de se,
quae facta fuerant, praedicta monstravit (Luc. XXIV, 27).
15. De ipso, inquit, iterum arguit, ubi dicit:
|
“Multi mihi
dicent in illa die: Domine, in nomine tuo daemonia ejecimus, et in
nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus.
Et tunc dicam illis: Recedite a me, quoniam nunquam vos scivi, quia
operati estis iniquitatem”
|
|
(Matth. VII, 22, 23). Absit
ut ista de Prophetis sanctis, in quibus erat Moyses et caeteri,
Dominus dixerit: sed dictum est de iis qui post ejus Evangelium
praedicatum, in ejus nomine sibi loqui videntur, nescientes quid
loquantur; in quibus et iste sibi locum periturus invenit.
16. Illud quoque ait dixisse Dominum: Ego sum janua ovium: omnes
alii quotquot ante me venerunt, fures sunt et latrones. Non autem ita
scriptum est: sed ita, Omnes quotquot venerunt, fures sunt et
latrones (Joan. X, 8). Venisse quippe hoc loco intelligi voluit
eos qui missi non fuissent: quos arguit etiam Jeremias, dicens,
Haec dicit Dominus de Prophetis qui prophetant in nomine meo, et ego
non misi eos (Jerem. XIV, 15). Illi autem quos insanus iste
blasphemat, a Domino missi sunt, non sponte venerunt. Quos et
Dominus per parabolam quidem, sed apertissima significatione
declarat, ubi dicit: Aliam parabolam audite. Homo erat
paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et
fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam
agricolis, et peregre profectus est. Cum autem tempus fructuum
appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus
ejus. Et agricolae apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium
occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures
prioribus, et fecerunt illis similiter. Novissime autem misit ad eos
filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. Agricolae autem
videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres, venite,
occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. Et apprehensum
ejecerunt eum foras extra vineam, et occiderunt. Cum ergo venerit
Dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Aiunt illi: Malos
male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei
fructus temporibus suis. Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in
Scripturis. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est
in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis
nostris? Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et
dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 33-43.).
Quid hoc apertius? quid clarius? quid evidentius? Sed iste de
illorum numero est, qui servos patrisfamilias hujus lapidaverunt. Hoc
enim facit, non ictibus saxeis, sed maledictionibus duris. Nam et
primitus in gente Judaeorum vineam Dei esse plantatam, missosque
Prophetas ante ipsum esse Salvatoris adventum, parabola ista
testatur. Et cum dicit, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur
genti facienti fructus ejus; quod regnum dicit, nisi quod sperabant,
non quod acceperant, id est, vitae aeternae? Unde alibi dicit,
Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere;
ipsae testimonium perhibent de me: (Joan. V, 39): et alibi,
Vae vobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae: ipsi non
introistis, et eos qui introibant prohibuistis (Luc. XI, 52).
Istisne molibus testimoniorum non atteritur impudens vanitas? Quis
hunc audit, nisi qui Scripturas sanctas non audit, aut tam male audit
quam in eas iste caecus incurrit?
|
|