|
17. Sed ait de eis Dominus, inquit,
|
“Parentes vestri manna
manducaverunt, et mortui sunt”
|
|
(Joan. VI, 49): docens
neminem ipsorum ad Dominum pertinuisse, quibus mors dominata est.
Neminem plane, sed parentum illorum quibus talia loquebatur: parentes
quippe infidelium, quos nisi infideles volebat intelligi? Unde alio
loco dicit, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui
aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et
dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii
eorum in sanguine Prophetarum. Itaque estis testimonio
vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt.
Filios utique dixit imitatione sceleris, non propagine generis. Non
enim quod ex illis secundum carnem nati erant, hoc eis esse poterat
crimini; sed quod eis se similes infideli crudelitate monstrabant.
Ideoque connectit, ac dicit: Et vos implete mensuram patrum
vestrorum. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio
gehennae ? Ideo ecce ego mitto ad vos Prophetas, et sapientes, et
scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex illis
flagellabitis in Synagogis vestris, et persequemini de civitate in
civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est
super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae
filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico
vobis, venient haec omnia super generationem istam (Matth.
XXIII, 29-36). Nempe constat, nempe manifestum est,
imitando esse istos filios malorum, a quibus Prophetae sancti et
justi, ab ipso Abel quem frater occidit, usque ad Zachariam quem
isti occiderunt, persecutiones impiissimas et sceleratissimas
pertulerunt. Nam quomodo super istos veniet illorum sanguis, qui
longe ante vixerunt quam isti vel nascerentur, nisi quia unum genus,
una conspersio, una massa est impiorum, imitatione sibimet
connexorum? Simul etiam declaratur, in eodem populo fuisse justos
atque Prophetas Dei, quorum isti, quibus haec loquitur Dominus,
aedificabant sepulcra, ornabantque monumenta. Pejor ergo iste et
immanior qui eos defunctos lingua maledica lacerat, quibus honorem
etiam impii deferebant; et in animam suam crudeliter saeviens eos
blasphemat, cum velit videri christianus, quos Prophetas et justos
asserit Christus.
18. Jam vero quod adjungere voluit sanctos Patriarchas, Abraham,
Isaac, et Jacob, his de quibus Dominus ait, Patres vestri
manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt, quia et isti patres
mortui sunt; utrum fraudulentus, an caecus sit potius judicandus,
incertum est. Sed quodlibet eorum eligat, detestandus est. Hinc
enim hoc ostendere voluit, quia Dominus commemoratis eisdem patribus,
ait, Non est Deus mortuorum, sed vivorum: cum potius eos vivere
dixerit. Adhibito quippe testimonio de Lege, ubi scriptum est, Ego
sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; adjunxit, Non
est Deus mortuorum, sed vivorum. Et adjecit, Omnes enim illi
vivunt (Matth. XXII, 32, et Luc. XX, 37, 38):
vita utique vera, qua justi vivunt, etiam quando corpore moriuntur.
Sed quando haec diceret iste, si viveret?
19. In hanc sententiam vult accipi et quod ait Dominus ad
Judaeos: Neque me nostis, neque Patrem meum; sed nec verbum Dei
habetis in vobis manens (Joan. VIII, 19). Quod utique
contrarium non est ei quod dixit: Tulistis clavem scientiae; ipsi non
introistis, et eos qui introibant prohibuistis (Luc. XI, 52).
In semetipsis enim verbum Dei non habebant, sed habebant in Litteris
quas legebant. Nam si haberent in semetipsis, et ipsi intrarent, et
alios intrare permitterent. Non intrare autem est non intelligere.
Ecce quare nec ipsum noverant, nec ejus Patrem; quia non
intelligebant quod legebant: non quia Deum et Christum non
praedicaverant, quos legebant. Hoc est ergo intrare, non esse
contentum superficie litterae, sed ad interiora intelligentiae
pervenire.
20. Argumentatur etiam de Joanne Baptista, quia Dominus ait,
In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista: qui autem
minor est in regno coelorum, major est illo (Matth. XI, 11):
ita velut ratiocinando, tanquam Joannes non pertineat ad regnum
coelorum, et ob hoc multo minus caeteri Prophetae illius populi,
quibus major est Joannes. Haec autem verba Domini duobus modis
possunt rectissime intelligi. Aut enim regnum coelorum appellavit eo
loco Dominus quod nondum accepimus, et in quo nondum sumus; unde et
in fine dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum (Id. XXV, 34): et quia ibi sunt sancti Angeli ,
quilibet in eis minor, major est utique quolibet sancto et justo,
portante corpus quod corrumpitur et aggravat animam (Sap. IX,
15). Aut si regnum coelorum in ea sententia illic intelligi
voluit, qua et in hoc tempore significatur Ecclesia, cujus filii sunt
omnes ab institutione generis humani usque nunc, quotquot justi et
sancti esse potuerunt; profecto se ipsum Dominus significavit, quia
nascendi tempore minor erat Joanne, major autem divinitatis
aeternitate et dominica potestate. Proinde secundum priorem
expositionem ita distinguitur: In natis mulierum nemo exsurrexit major
Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, ac deinde
subinfertur, major illo est. Secundum hanc autem posteriorem ita:
In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista: qui autem
minor est, ac deinde subinfertur, in regno coelorum major illo est.
Sed uterque intellectus quam congruit veritati, tam refellendae hujus
sufficit vanitati. Sive enim quilibet Angelus caeteris minor,
Joanne sit major, sive hic Dominus intelligatur, Joanne praecursore
suo aetate minor, majestate major, nihil inde Prophetis caeteris
derogatur. Potuerunt enim esse Joanni aliqui aequales, aliqui eo
minores; nullus autem major, propter sententiam Domini: omnes tamen
sancti, et justi, et boni.
|
|